Encontrados 32 resultados para: mensura

  • Longitudo sagi unius habebit triginta cubitos et latitudo quattuor; aequa erit mensura sagorum omnium. (Liber Exodus 26, 8)

  • quarum una habebat in longitudine viginti octo cubitos et in latitudine quattuor: una mensura erat omnium cortinarum. (Liber Exodus 36, 9)

  • et omne sacrificium similae sive oleo conspersum sive aridum fuerit, cunctis filiis Aaron aequa mensura per singulos dividetur. (Liber Leviticus 7, 10)

  • Nolite facere iniquum aliquid in iudicio, in regula, in pondere, in mensura. 36 Statera iusta, aequa pondera, iustum ephi aequumque hin sint vobis. Ego Dominus Deus vester, qui eduxi vos de terra Aegypti. (Liber Leviticus 19, 35)

  • Et mensurabitis extra civitatem contra orientem duo milia cubitorum, et contra meridiem similiter duo milia, ad mare quoque, quod respicit ad occidentem, eadem mensura erit, et septentrionalis plaga aequali termino finietur; eruntque urbes in medio et foris suburbana. (Liber Numeri 35, 5)

  • Sin autem iudex eum, qui peccavit, dignum viderit plagis, prosternet et coram se faciet verberari; pro mensura peccati erit et plagarum modus, (Liber Deuteronomii 25, 2)

  • Decem quoque cubitorum erat cherub secundus, mensura par et effigies una erat duobus cherubim; (Liber I Regum 6, 25)

  • In hunc modum fecit decem bases, fusura una, et mensura scalpturaque consimili. (Liber I Regum 7, 37)

  • sed et ad candelabra aurea et ad lucernas eorum aurum pro mensura uniuscuiusque candelabri et lucernarum, similiter et in candelabris argenteis et in lucernis eorum pro diversitate mensurae, pondus argenti indicavit. (Liber I Paralipomenon 28, 15)

  • Et hae sunt mensurae, quas statuit Salomon, ut aedificaret domum Dei: longitudinis cubiti in mensura prima sexaginta, latitudinis cubiti viginti. (Liber II Paralipomenon 3, 3)

  • usque ad argenti talenta centum et usque ad frumenti coros centum et usque ad vini batos centum et usque ad batos olei centum; sal vero absque mensura. (Liber Esdrae 7, 22)

  • et cisternae eorum evacuabantur, et non habebant quod biberent in satietatem aquam unam diem, quoniam in mensura dabant eis bibere. (Liber Iudith 7, 21)


“A sua função é tirar e transportar as pedras, e arrancar os espinhos. Jesus é quem semeia, planta, cultiva e rega. Mas seu trabalho também é obra de Jesus. Sem Ele você nada pode fazer.” São Padre Pio de Pietrelcina