Encontrados 505 resultados para: medio

  • Dixit quoque Deus: “Fiat firmamentum in medio aquarum et dividat aquas ab aquis”. (Liber Genesis 1, 6)

  • Produxitque Dominus Deus de humo omne lignum pulchrum visu et ad vescendum suave, lignum etiam vitae in medio paradisi lignumque scientiae boni et mali. (Liber Genesis 2, 9)

  • de fructu vero ligni, quod est in medio paradisi, praecepit nobis Deus, ne comederemus et ne tangeremus illud, ne moriamur”. (Liber Genesis 3, 3)

  • Et cum audissent vocem Domini Dei deambulantis in paradiso ad auram post meridiem, abscondit se Adam et uxor eius a facie Domini Dei in medio ligni paradisi. (Liber Genesis 3, 8)

  • Dixitque Dominus: “Si invenero Sodomae quinquaginta iustos in medio civitatis, dimittam omni loco propter eos”. (Liber Genesis 18, 26)

  • Sedebat autem Ephron in medio filiorum Heth. Responditque Ephron Hetthaeus ad Abraham, filiis Heth audientibus cunctis, qui ingrediebantur portam civitatis illius, dicens: (Liber Genesis 23, 10)

  • Iacob vero, convocata omni domo sua, ait: “Abigite deos alienos, qui in medio vestri sunt, et mundamini ac mutate vestimenta vestra. (Liber Genesis 35, 2)

  • Exinde dies tertius natalicius pharaonis erat; qui faciens grande convivium pueris suis elevavit caput magistri pincernarum et caput pistorum principis in medio puerorum suorum; (Liber Genesis 40, 20)

  • Apparuitque ei angelus Domini in flamma ignis de medio rubi; et videbat quod rubus arderet et non combureretur. (Liber Exodus 3, 2)

  • Cernens autem Dominus quod pergeret ad videndum, vocavit eum Deus de medio rubi et ait: “Moyses, Moyses”. Qui respondit: “Adsum”. (Liber Exodus 3, 4)

  • Extendam enim manum meam et percutiam Aegyptum in cunctis mirabilibus meis, quae facturus sum in medio eius; post haec dimittet vos. (Liber Exodus 3, 20)

  • Et scient Aegyptii quia ego sum Dominus, qui extenderim manum meam super Aegyptum et eduxerim filios Israel de medio eorum”. (Liber Exodus 7, 5)


“Mesmo a menor transgressão às leis de Deus será levada em conta.” São Padre Pio de Pietrelcina