Encontrados 11 resultados para: machinas

  • Si qua autem ligna non sunt pomifera, succide illa et exstrue machinas, donec capias civitatem, quae contra te dimicat. (Liber Deuteronomii 20, 20)

  • Et fecit in Ierusalem machinas excogitatas arte, quas in turribus collocavit et in angulis murorum, ut mitterent sagittas et saxa grandia; egressumque est nomen eius procul, eo quod mirabiliter auxiliaretur ei Dominus et corroborasset illum. (Liber II Paralipomenon 26, 15)

  • Et factum est diluculo, cum levassent oculos suos, ecce populus multus, cuius non erat numerus, portantes scalas et machinas, ut comprehenderent munitionem, et expugnabant eos. (Liber I Maccabaeorum 5, 30)

  • Et convenerunt simul et obsederunt eos anno centesimo quinquagesimo et fecerunt ballistas et machinas. (Liber I Maccabaeorum 6, 20)

  • Et venerunt per Idumaeam et applicuerunt ad Bethsuram. Et pugnaverunt dies multos et fecerunt machinas et exierunt et succenderunt eas igne et pugnaverunt viriliter. (Liber I Maccabaeorum 6, 31)

  • Et applicuit castra ad locum sanctificationis dies multos; et statuit illic ballistas et machinas et ignis iacula et tormenta ad lapides iactandos et scorpios ad mittendas sagittas et fundibula. (Liber I Maccabaeorum 6, 51)

  • Fecerunt autem et ipsi machinas adversus machinas eorum et pugnaverunt dies multos; (Liber I Maccabaeorum 6, 52)

  • et venit et castra posuit ad Bethbasi et oppugnavit eam dies multos et fecit machinas. (Liber I Maccabaeorum 9, 64)

  • Simon vero et, qui cum ipso erant, exierunt de civitate et succenderunt machinas (Liber I Maccabaeorum 9, 67)

  • In diebus illis congregavit Ionathas eos, qui erant de Iudaea, ut expugnarent arcem, quae est in Ierusalem; et fecerunt contra eam machinas multas. (Liber I Maccabaeorum 11, 20)

  • Antiochus autem rex applicuit castra in Doram in secunda die admovens ei semper manus et machinas faciens et conclusit Tryphonem, ne exiret aut introiret. (Liber I Maccabaeorum 15, 25)


“Ele e ouvir a Sua voz por meio das Suas inspirações e iluminações interiores.” São Padre Pio de Pietrelcina