Encontrados 7 resultados para: lignea

  • Ego autem totis viribus meis praeparavi impensas domus Dei mei: aurum ad vasa aurea et argentum in argentea, aes in aenea, ferrum in ferrea, ligna ad lignea, lapides onychinos et ad inserendum, durum caementum et lapides diversorum colorum omnemque pretiosum lapidem et marmor Parium abundantissime. (Liber I Paralipomenon 29, 2)

  • “Vade et dices Hananiae: Haec dicit Dominus: Iuga lignea contrivisti et facies pro eis iuga ferrea. (Liber Ieremiae 28, 13)

  • Lapidibus de monte similes sunt, lignea et inaurata et inargentata; qui autem excolunt illa, confundentur. (Liber Baruch 6, 38)

  • Nam cum sint lignea et inaurata et inargentata, scietur postea quia falsa sunt; gentibus universis et regibus manifestum erit quia non sunt dii sed opera manuum hominum, et nullum Dei opus in illis est. (Liber Baruch 6, 50)

  • Itaque melius est esse regem ostentantem virtutem suam aut vas in domo utile, quo uti potest is, qui possidet illud, quam falsi dii, aut etiam ostium in domo, quod custodit, quae in ea sunt, quam falsi dii, et columna lignea in regiis quam falsi dii. (Liber Baruch 6, 58)

  • In magna autem domo non solum sunt vasa aurea et argentea sed et lignea et fictilia, et quaedam quidem in honorem, quaedam autem in ignominiam; (Epistula II ad Timotheum 2, 20)

  • Et ceteri homines, qui non sunt occisi in his plagis neque paenitentiam egerunt de operibus manuum suarum, ut non adorarent daemonia et simulacra aurea et argentea et aerea et lapidea et lignea, quae neque videre possunt neque audire neque ambulare, (Apocalypsis Ioannis 9, 20)


Jesus lhe quer bem, da maneira que só Ele sabe amar.” São Padre Pio de Pietrelcina