Encontrados 10 resultados para: iugo

  • “Pater tuus durissimum iugum imposuit nobis; tu itaque nunc imminue paululum de imperio patris tui durissimo et de iugo gravissimo, quod imposuit nobis, et serviemus tibi”. (Liber I Regum 12, 4)

  • et locutus est eis secundum consilium iuvenum dicens: “Pater meus aggravavit iugum vestrum, ego autem addam iugo vestro; pater meus cecidit vos flagellis, ego autem caedam vos scorpionibus”. (Liber I Regum 12, 14)

  • Reversus autem ab eo tulit par boum et mactavit illud et in iugo boum coxit carnes et dedit populo, et comederunt. Consurgensque abiit et secutus est Eliam et ministrabat ei. (Liber I Regum 19, 21)

  • “Pater tuus durissimo iugo nos pressit; tu leviora impera patre tuo, qui nobis gravem imposuit servitutem, et paululum de onere subleva, et serviemus tibi”. (Liber II Paralipomenon 10, 4)

  • et collum vestrum subicite iugo, et suscipiat anima vestra disciplinam: in proximo est enim invenire eam. (Liber Ecclesiasticus 51, 34)

  • Gens autem et regnum, quod non servierit Nabuchodonosor regi Babylonis, et quicumque non curvaverit collum suum sub iugo regis Babylonis, in gladio et in fame et in peste visitabo super gentem illam, ait Dominus, donec consumam eos in manu eius. (Liber Ieremiae 27, 8)

  • Porro gens, quae subiecerit cervicem suam sub iugo regis Babylonis et servierit ei, dimittam eam in terra sua, dicit Dominus, et colet eam et habitabit in ea”. (Liber Ieremiae 27, 11)

  • Et ad Sedeciam regem Iudae locutus sum secundum omnia verba haec dicens: “Subicite colla vestra sub iugo regis Babylonis et servite ei et populo eius, et vivetis. (Liber Ieremiae 27, 12)

  • Hac libertate nos Christus liberavit; state igitur et nolite iterum iugo servitutis detineri. (Epistula ad Galatas 5, 1)

  • Quicumque sunt sub iugo, servi dominos suos omni honore di gnos arbitrentur, ne nomen Dei et doctrina blasphemetur. (Epistula I ad Timotheum 6, 1)


“A pessoa que nunca medita é como alguém que nunca se olha no espelho e, assim, não se cuida e sai desarrumada. A pessoa que medita e dirige seus pensamentos a Deus, que é o espelho de sua alma, procura conhecer seus defeitos, tenta corrigi-los, modera seus impulsos e põe em ordem sua consciência.” São Padre Pio de Pietrelcina