Encontrados 84 resultados para: iudicio

  • Non sequeris turbam ad faciendum malum; nec in iudicio plurimorum acquiesces sententiae, ut a vero devies. (Liber Exodus 23, 2)

  • Pauperis quoque non misereberis in iudicio. (Liber Exodus 23, 3)

  • Non facietis, quod iniquum est in iudicio. Non consideres personam pauperis nec honores vultum potentis. Iuste iudica proximo tuo. (Liber Leviticus 19, 15)

  • Nolite facere iniquum aliquid in iudicio, in regula, in pondere, in mensura. 36 Statera iusta, aequa pondera, iustum ephi aequumque hin sint vobis. Ego Dominus Deus vester, qui eduxi vos de terra Aegypti. (Liber Leviticus 19, 35)

  • Non accipietis personam in iudicio; ita parvum audietis ut magnum nec timebitis cuiusquam personam, quia Dei iudicium est. Quod si difficile vobis aliquid visum fuerit, referte ad me, et ego audiam. (Liber Deuteronomii 1, 17)

  • Iudices et praefectos operum constitues in omnibus portis tuis, quas Dominus Deus tuus dederit tibi per singulas tribus tuas, ut iudicent populum iusto iudicio. (Liber Deuteronomii 16, 18)

  • Nunc ergo state, ut iudicio contendam adversum vos coram Domino de omnibus misericordiis Domini, quas fecit vobiscum et cum patribus vestris: (Liber I Samuelis 12, 7)

  • In Ierusalem quoque constituit Iosaphat ex Levitis et sacerdotibus et principibus familiarum Israel pro iudicio Domini et pro causis habitatorum Ierusalem. (Liber II Paralipomenon 19, 8)

  • Neque enim viro, qui similis mei est, respondebo; nec vir, quocum in iudicio contendam. (Liber Iob 9, 32)

  • Numquid faciem eius accipitis et pro Deo in iudicio contendere nitimini? (Liber Iob 13, 8)

  • saltem nunc intellegite quia Deus non aequo iudicio afflixerit me et rete suo me cinxerit. (Liber Iob 19, 6)

  • Iustitia indutus sum et vestivi me, sicut vestimento et diademate, iudicio meo. (Liber Iob 29, 14)


“Se quisermos colher é necessário não só semear, mas espalhar as sementes num bom campo. Quando as sementes se tornarem plantas, devemos cuidá-las para que as novas plantas não sejam sufocadas pelas ervas daninhas.” São Padre Pio de Pietrelcina