Encontrados 474 resultados para: illa

  • praecepitque eis dicens: “Collocamini in insidiis post civitatem nec longius recedatis ab illa; et eritis omnes parati. (Liber Iosue 8, 4)

  • Dimisitque eos, et perrexerunt ad insidiarum locum sederuntque inter Bethel et Hai ad occidentalem plagam urbis Hai. Iosue autem nocte illa in medio mansit populi. (Liber Iosue 8, 9)

  • Et posuit populus tota castra, quae erant in aquilone urbis, et agmen extremum ad occidentalem plagam urbis. Abiit ergo Iosue nocte illa et stetit in vallis medio. (Liber Iosue 8, 13)

  • Non fuit antea et postea sicut dies illa, oboediente Domino voci hominis, quia Dominus pugnavit pro Israel. (Liber Iosue 10, 14)

  • At illa respondit: “Da mihi benedictionem. Terram Nageb arentem dedisti mihi; iunge et irriguam”. Dedit itaque ei Chaleb irriguum superius et inferius. (Liber Iosue 15, 19)

  • Et habitabit in civitate illa, donec stet ante coetum ad iudicium, causam reddens facti sui, donec moriatur sacerdos magnus, qui fuerit in illo tempore. Tunc revertetur homicida et ingredietur civitatem suam et domum suam, de qua fugerat”. (Liber Iosue 20, 6)

  • At illa respondit: “Da mihi benedictionem; quia terram arentem dedisti mihi, da et irriguam aquis”. Dedit ergo ei Chaleb irriguum superius et irriguum inferius. (Liber Iudicum 1, 15)

  • Omnisque illa generatio congregata est ad patres suos, et surrexerunt alii post illam, qui non noverant Dominum et opus, quod fecerat cum Israel. (Liber Iudicum 2, 10)

  • Cumque obtulisset ei munera, dimisit socios, qui illa portaverant; (Liber Iudicum 3, 18)

  • Nocte illa dixit Dominus ad eum: “Tolle taurum patris tui, alterum taurum scilicet annorum septem, destruesque aram Baal, quae est patris tui, et palum, qui iuxta aram est, succide; (Liber Iudicum 6, 25)

  • Fecitque Deus nocte illa, ut postulaverat; et fuit siccitas in solo vellere, et ros in omni terra. (Liber Iudicum 6, 40)

  • Cui illa respondit: “Pater mi, si aperuisti os tuum ad Dominum, fac mihi, quodcumque pollicitus es, concessa tibi a Domino ultione atque victoria de hostibus tuis filiis Ammon”. (Liber Iudicum 11, 36)


“Nas tentações, combata com coragem! Nas quedas, humilhe-se mas não desanime!” São Padre Pio de Pietrelcina