Encontrados 398 resultados para: igitur

  • Perfectum est igitur omne opus habitaculi et tabernaculi conventus; feceruntque filii Israel cuncta, quae praeceperat Dominus Moysi: sic fecerunt. (Liber Exodus 39, 32)

  • Igitur mense primo anni secundi, prima die mensis collocatum est habitaculum. (Liber Exodus 40, 17)

  • Eritque hoc vobis legitimum sempiternum, ut expietis filios Israel a cunctis peccatis eorum semel in anno”. Fecit igitur, sicut praeceperat Dominus Moysi. (Liber Leviticus 16, 34)

  • Tulit igitur Moyses pecuniam eorum, qui excesserant numerum eorum, qui redempti erant a Levitis; (Liber Numeri 3, 49)

  • Recensuerunt igitur Moyses et Aaron et principes synagogae filios Caath per cognationes et domos patrum suorum (Liber Numeri 4, 34)

  • Afferet igitur eam sacerdos et statuet coram Domino; (Liber Numeri 5, 16)

  • Igitur obtulerunt duces in dedicationem altaris die, qua unctum est, oblationem suam ante altare. (Liber Numeri 7, 10)

  • Igitur die, qua erectum est habitaculum, operuit nubes habitaculum, tabernaculum testimonii; a vespere autem super habitaculum erat quasi species ignis usque mane. (Liber Numeri 9, 15)

  • Venit igitur Moyses et narravit populo verba Domini congregans septuaginta viros de senibus Israel, quos stare fecit circa tabernaculum. (Liber Numeri 11, 24)

  • Igitur vociferans omnis tur ba flevit nocte illa, (Liber Numeri 14, 1)

  • Feriam igitur eos pestilentia atque consumam; te autem faciam in gentem magnam et fortiorem quam haec est”. (Liber Numeri 14, 12)

  • Igitur omnes viri, quos miserat Moyses ad contemplandam terram et qui reversi murmurare fecerant contra eum omnem congregationem detrahentes terrae quod esset mala, (Liber Numeri 14, 36)


“Não sejamos mesquinhos com Deus que tanto nos enriquece.” São Padre Pio de Pietrelcina