Encontrados 18 resultados para: humiliatus

  • Humiliatus est autem Madian coram filiis Israel, nec potuerunt ultra elevare cervices, sed quievit terra per quadraginta annos, quibus Gedeon vivebat. (Liber Iudicum 8, 28)

  • Nonne vidisti humiliatum Achab coram me? Quia igitur humiliatus est mei causa, non inducam malum in diebus eius, sed in diebus filii sui inferam malum domui eius”. (Liber I Regum 21, 29)

  • et perterritum est cor tuum, et humiliatus es coram Domino, auditis sermonibus contra locum istum et habitatores eius, quo videlicet fierent in stuporem et in maledictum, et scidisti vestimenta tua et flevisti coram me, et ego audivi, ait Dominus; (Liber II Regum 22, 19)

  • humiliatus autem populus meus, super quos invocatum est nomen meum, deprecatus me fuerit et exquisierit faciem meam et egerit paenitentiam a viis suis pessimis, ego exaudiam de caelo et propitius ero peccatis eorum et sanabo terram eorum. (Liber II Paralipomenon 7, 14)

  • Verumtamen, quia humiliatus est, aversa est ab eo ira Domini, nec deletus est penitus; siquidem et in Iuda inventa sunt opera bona. (Liber II Paralipomenon 12, 12)

  • atque emollitum est cor tuum, et humiliatus es in conspectu Dei super his, quae dicta sunt contra locum hunc et habitatores Ierusalem, humiliatusque coram me scidisti vestimenta tua et flevisti coram me, ego quoque audivi, dicit Dominus. (Liber II Paralipomenon 34, 27)

  • Afflictus sum et humiliatus sum nimis, rugiebam a gemitu cordis mei. (Liber Psalmorum 38, 9)

  • Custodiens parvulos Dominus; humiliatus sum, et salvum me faciet. (Liber Psalmorum 116, 6)

  • Credidi, etiam cum locutus sum: “Ego humiliatus sum nimis”. (Liber Psalmorum 116, 10)

  • Bonum mihi quia humiliatus sum, ut discam iustificationes tuas. (Liber Psalmorum 119, 71)

  • Humiliatus sum usquequaque, Domine; vivifica me secundum verbum tuum. (Liber Psalmorum 119, 107)

  • Intende ad deprecationem meam, quia humiliatus sum nimis. Libera me a persequentibus me, quia confortati sunt super me. (Liber Psalmorum 142, 7)


“Deus não opera prodígios onde não há fé.” São Padre Pio de Pietrelcina