Encontrados 10 resultados para: hucusque

  • Egressus est unus a me, et dixi: Bestia devoravit eum! Et hucusque non comparet. (Liber Genesis 44, 28)

  • Reversusque de monte descendi et posui tabulas in arcam, quam feceram; quae hucusque ibi sunt, sicut mihi praecepit Dominus. (Liber Deuteronomii 10, 5)

  • Tulit autem Samuel lapidem unum et posuit eum inter Maspha et inter Sen et vocavit nomen loci illius Abenezer (id est Lapis adiutorii) dixitque: “Hucusque auxiliatus est nobis Dominus”. (Liber I Samuelis 7, 12)

  • Ingressus est autem rex David et sedit coram Domino et dixit: “Quis ego sum, Domine Deus, et quae domus mea, quia adduxisti me hucusque? (Liber II Samuelis 7, 18)

  • Cumque venisset rex David et sedisset coram Domino, dixit: “Quis ego sum, Domine Deus, et quae domus mea, quia adduxisti me hucusque? (Liber I Paralipomenon 17, 16)

  • Et convertam sortem Moab in novissimis diebus”, ait Dominus. Hucusque iudicia Moab. (Liber Ieremiae 48, 47)

  • et dices: “Sic submergetur Babylon et non consurget a facie afflictionis, quam ego adduco super eam, et dissolvetur””. Hucusque verba Ieremiae. (Liber Ieremiae 51, 64)

  • Benedicite, omnes, qui timetis Dominum, Deo deorum; laudate et confitemini ei, quia in saecula misericordia eius”. (Hucusque non habetur in Hebraeo et, quae posuimus, de Theodotionis editione translata sunt). (Prophetia Danielis 3, 90)

  • Hucusque finis verbi. Ego Daniel multum cogitationibus meis conturbabar, et facies mea mutata est in me; verbum autem in corde meo conservavi. (Prophetia Danielis 7, 28)

  • Tu autem vade ad finem et requiesce; et stabis in sorte tua in fine dierum”. (Hucusque Daniel in Hebraeo volumine legimus. Cetera, quae sequuntur usque ad finem libri, de Theodotionis editione translata sunt). (Prophetia Danielis 12, 13)


“O Senhor se comunica conosco à medida que nos libertamos do nosso apego aos sentidos, que sacrificamos nossa vontade própria e que edificamos nossa vida na humildade.” São Padre Pio de Pietrelcina