Encontrados 5 resultados para: hortorum

  • Terra enim, ad quam ingredieris possidendam, non est sicut terra Aegypti, de qua existis, ubi, iacto semine, in hortorum morem aquae pede ducuntur irriguae; (Liber Deuteronomii 11, 10)

  • Fons hortorum, puteus aquarum viventium, quae fluunt impetu de Libano. (Canticum Canticorum 4, 15)

  • Et induxi vos in terram hortorum, ut comederetis fructum eius et optima illius; et ingressi contaminastis terram meam et hereditatem meam posuistis in abominationem. (Liber Ieremiae 2, 7)

  • “Percussi vos in vento urente et in aurugine; multitudinem hortorum vestrorum et vinearum vestrarum, ficeta vestra et oliveta vestra comedit eruca; sed non redistis ad me”, dicit Dominus. (Prophetia Amos 4, 9)

  • Pasce populum tuum in virga tua, gregem hereditatis tuae, habitantes solos in saltu, in medio hortorum; pascantur Basan et Galaad iuxta dies antiquos. (Prophetia Michaeae 7, 14)


“Diga ao Senhor: Faça em mim segundo a Tua vontade, mas antes de mandar-me o sofrimento, dê-me forças para que eu possa sofrer com amor.”. São Padre Pio de Pietrelcina