Encontrados 11 resultados para: hasta

  • Elegerunt deos novos; tunc erat pugna in portis. Clipeus et hasta non apparuerunt in quadraginta milibus Israel. (Liber Iudicum 5, 8)

  • Dixit autem David ad Philisthaeum: “Tu venis ad me cum gladio et hasta et acinace; ego autem venio ad te in nomine Domini exercituum, Dei agminum Israel, quibus exprobrasti. (Liber I Samuelis 17, 45)

  • et noverit universa ecclesia haec quia non in gladio nec in hasta salvat Dominus: ipsius enim est bellum, et tradet vos in manus nostras”. (Liber I Samuelis 17, 47)

  • Non est bonum hoc, quod fecisti. Vivit Dominus quoniam filii mortis estis vos, qui non custodistis dominum vestrum, christum Domini. Nunc ergo vide, ubi sit hasta regis et ubi scyphus aquae, qui erat ad caput eius”. (Liber I Samuelis 26, 16)

  • Et respondens David ait: “Ecce hasta regis; transeat unus de pueris et tollat eam. (Liber I Samuelis 26, 22)

  • Qui audire contempsit et noluit declinare. Percussit ergo eum Abner, aversa hasta in inguine, et exiit hasta retrorsum, et mortuus est ibi. Omnesque qui transibant per locum, in quo ceciderat Asael et mortuus erat, subsistebant. (Liber II Samuelis 2, 23)

  • Ipse quoque interfecit virum Aegyptium, virum procerae staturae habentem in manu hastam; itaque cum descendisset ad eum cum baculo, vi extorsit hastam de manu Aegyptii et interfecit eum hasta sua. (Liber II Samuelis 23, 21)

  • Et ipse percussit virum Aegyptium, cuius statura erat quinque cubitorum, et habebat lanceam ut liciatorium texentium; descendit ergo ad eum cum virga et rapuit hastam, quam tenebat manu, et interfecit eum hasta sua. (Liber I Paralipomenon 11, 23)

  • Et de Nephthali principes mille; et cum eis instructa clipeo et hasta triginta septem milia. (Liber I Paralipomenon 12, 35)

  • Super ipsum sonabit pharetra, micat hasta et acinaces. (Liber Iob 39, 23)

  • Qui impegerit in eum, gladius eius non stabit nec hasta neque pilum neque thorax; (Liber Iob 41, 18)


“Devemos odiar os nossos pecados, visto que o amor ao Senhor significa paz”. São Padre Pio de Pietrelcina