Encontrados 994 resultados para: erit

  • Septem diebus expiabis altare et sanctificabis; et erit sanctum sanctorum: omnis, qui tetigerit illud, sanctificabitur. (Liber Exodus 29, 37)

  • Et expiabit Aaron super cornua eius semel per annum in sanguine sacrificii pro peccato; et placabit super eo in generationibus vestris: sanctum sanctorum erit Domino”. (Liber Exodus 30, 10)

  • “Quando tuleris summam filiorum Israel iuxta numerum, dabunt singuli pretium expiationis pro animabus suis Domino; et non erit plaga in eis, cum fuerint recensiti. (Liber Exodus 30, 12)

  • Et lavabunt manus et pedes, ne moriantur: legitimum sempiternum erit, ipsi et semini eius per successiones”. (Liber Exodus 30, 21)

  • Faciesque unctionis oleum sanctum, unguentum compositum opere unguentarii; unctionis oleum sanctum erit. (Liber Exodus 30, 25)

  • Filiis quoque Israel dices: Hoc oleum unctionis sanctum erit mihi in generationes vestras. (Liber Exodus 30, 31)

  • Caro hominis non ungetur ex eo, et iuxta compositionem eius non facietis aliud, quia sanctum est et sanctum erit vobis. (Liber Exodus 30, 32)

  • Cumque in tenuissimum pulverem ex parte contuderis, pones ex eo coram testimonio in tabernaculo conventus, in quo conveniam ad te: sanctum sanctorum erit vobis thymiama. (Liber Exodus 30, 36)

  • Talem compositionem non facietis in usus vestros, quia tibi sanctum erit pro Domino; (Liber Exodus 30, 37)

  • Omne, quod aperit vulvam generis masculini, meum erit; de cuncto grege tuo tam de bobus quam de ovibus meum erit. (Liber Exodus 34, 19)

  • sex diebus facietis opus, septimus dies erit vobis sanctus, sabbatum et requies Domino; qui fecerit opus in eo, occidetur. (Liber Exodus 35, 2)

  • Et, assumpto unctionis oleo, unges habitaculum et omnia, quae in eo sunt, et consecrabis illud cum vasis suis, et erit sanctum. (Liber Exodus 40, 9)


“Por que a tentação passada deixa na alma uma certa perturbação? perguntou um penitente a Padre Pio. Ele respondeu: “Você já presenciou um tremor de terra? Quando tudo estremece a sua volta, você também é sacudido; no entanto, não necessariamente fica enterrado nos destroços!” São Padre Pio de Pietrelcina