Encontrados 11 resultados para: descendi

  • Et sciens dolorem eius descendi, ut liberem eum de manibus Aegyptiorum et educam de terra illa in terram bonam et spatiosam, in terram, quae fluit lacte et melle, ad loca Chananaei et Hetthaei et Amorraei et Pherezaei et Hevaei et Iebusaei. (Liber Exodus 3, 8)

  • Reversusque de monte descendi et posui tabulas in arcam, quam feceram; quae hucusque ibi sunt, sicut mihi praecepit Dominus. (Liber Deuteronomii 10, 5)

  • Tunc petiit Achicarus pro me, et descendi in Nineven. Achicarus enim erat praepositus pincernarum et super anulum et procurator et exactor sub Sennacherib rege Assyriorum; et constituit illum Asarhaddon. Erat enim ex fratribus meis et ex cognatione mea. (Liber Thobis 1, 22)

  • Descendi in hortum nucum, ut viderem poma convallium et inspicerem, si floruisset vinea, et germinassent mala punica. (Canticum Canticorum 6, 11)

  • Et descendi in domum figuli, et ecce ipse faciebat opus super rotam; (Liber Ieremiae 18, 3)

  • Ad extrema montium descendi, terrae vectes concluserunt me in aeternum, sed eduxisti de fovea vitam meam, Domine Deus meus. (Prophetia Ionae 2, 7)

  • quia descendi de caelo, non ut faciam voluntatem meam sed voluntatem eius, qui misit me. (Evangelium secundum Ioannem 6, 38)

  • Murmurabant ergo Iudaei de illo, quia dixisset: “Ego sum panis, qui de caelo descendi”, (Evangelium secundum Ioannem 6, 41)

  • et dicebant: “Nonne hic est Iesus filius Ioseph, cuius nos novimus patrem et matrem? Quomodo dicit nunc: “De caelo descendi”?”. (Evangelium secundum Ioannem 6, 42)

  • Ego sum panis vivus, qui de caelo descendi. Si quis manducaverit ex hoc pane, vivet in aeternum; panis autem, quem ego dabo, caro mea est pro mundi vita”. (Evangelium secundum Ioannem 6, 51)

  • Videns vidi afflictionem populi mei, qui est in Aegypto, et gemitum eorum audivi et descendi liberare eos; et nunc veni, mittam te in Aegyptum”. (Actus Apostolorum 7, 34)


“Quando ofendemos a justiça de Deus, apelamos à Sua misericórdia. Mas se ofendemos a Sua misericórdia, a quem podemos apelar? Ofender o Pai que nos ama e insultar quem nos auxilia é um pecado pelo qual seremos severamente julgados.” São Padre Pio de Pietrelcina