Encontrados 8 resultados para: confiteri

  • Qui, cum interrogaretur a viris loci illius super uxore sua, respondit: “Soror mea est”. Timuerat enim confiteri quod sibi esset sociata coniugio, reputans ne forte interficerent eum propter illius pulchritudinem. (Liber Genesis 26, 7)

  • In illo die, tunc fecit David prima vice confiteri Domino per manum Asaph et fratrum eius: (Liber I Paralipomenon 16, 7)

  • Tunc Raphael vocavit ambos abscondite et dixit illis: “Deum benedicite et illi confitemini coram omnibus viventibus, quae fecit nobiscum bona, ut benedicatis et decantetis nomini eius; sermones Dei honorifice ostendite et ne cunctemini confiteri illi. (Liber Thobis 12, 6)

  • Sacramentum regis bonum est abscondere, opera autem Dei revelare et confiteri honorificum est. Bonum facite, et malum non inveniet vos. (Liber Thobis 12, 7)

  • Sexaginta autem et duorum annorum erat, cum invalidus oculis factus est; et, postquam lucem recepit, vixit in bonis et fecit eleemosynas et proposuit benedicere Deum et confiteri magnitudini Dei. (Liber Thobis 14, 2)

  • Bonum est confiteri Domino et psallere nomini tuo, Altissime, (Liber Psalmorum 92, 2)

  • Ego autem, sicut et fratres mei, et corpus et animam trado pro patriis legibus, invocans Deum maturius genti nostrae propitium fieri, teque cum tormentis et verberibus confiteri quod ipse est Deus solus; (Liber II Maccabaeorum 7, 37)

  • Non confundaris confiteri peccata tua et ne subicias te omni homini pro peccato. (Liber Ecclesiasticus 4, 31)


“Deus quer que as suas misérias sejam o trono da Sua misericórdia.” São Padre Pio de Pietrelcina