Encontrados 48 resultados para: comedit

  • Iustus comedit et replet animam suam, venter autem impiorum insaturabilis. (Liber Proverbiorum 13, 25)

  • Talis est et via mulieris adulterae, quae comedit et tergens os suum dicit: “Non sum operata malum”. (Liber Proverbiorum 30, 20)

  • SADE. Consideravit semitas domus suae et panem otiosa non comedit. (Liber Proverbiorum 31, 27)

  • Omnis enim homo, qui comedit et bibit et videt bonum de labore suo, hoc donum Dei est. (Liber Ecclesiastes 3, 13)

  • Stultus complicat manus suas et comedit carnes suas. (Liber Ecclesiastes 4, 5)

  • Cunctis enim diebus vitae suae comedit in tenebris et in curis multis et in aerumna atque tristitia. (Liber Ecclesiastes 5, 16)

  • Et devorat ad dexteram et esurit et comedit ad sinistram et non saturatur; unusquisque carnem proximi sui vorat: (Liber Isaiae 9, 19)

  • Et sicut somniat esuriens, et ecce comedit, cum autem fuerit expergefactus, vacua est anima eius; et sicut somniat sitiens, et ecce bibit et, postquam fuerit expergefactus, lassus adhuc sitit, et anima eius vacua est, sic erit multitudo omnium gentium dimicantium contra montem Sion. (Liber Isaiae 29, 8)

  • Confusio comedit laborem patrum nostrorum ab adulescentia nostra, greges eorum et armenta eorum, filios eorum et filias eorum. (Liber Ieremiae 3, 24)

  • Numquid regnabis, quoniam gloriaris in cedris? Pater tuus numquid non comedit et bibit? Sed fecit iudicium et iustitiam, tunc bene erat ei. (Liber Ieremiae 22, 15)

  • Ovis dispersa Israel; leones eiecerunt eum. Primus comedit eum rex Assyriae; iste novissimus exossavit eum Nabuchodonosor rex Babylonis. (Liber Ieremiae 50, 17)

  • “Comedit me, devoravit me Nabuchodonosor; rex Babylonis reddidit me quasi vas inane, absorbuit me quasi draco, replevit ventrem suum deliciis meis et eiecit me”. (Liber Ieremiae 51, 34)


“Como é belo esperar!” São Padre Pio de Pietrelcina