Encontrados 125 resultados para: arcam

  • Et veniens Ieremias invenit domum speluncae; et tabernaculum et arcam et altare incensi intulit illuc et ostium obstruxit. (Liber II Maccabaeorum 2, 5)

  • Sicut enim erant in diebus ante diluvium comedentes et bibentes, nubentes et nuptum tradentes, usque ad eum diem, quo introivit in arcam Noe, (Evangelium secundum Matthaeum 24, 38)

  • edebant, bibebant, uxores ducebant, dabantur ad nuptias, usque in diem, qua intravit Noe in arcam, et venit diluvium et perdidit omnes. (Evangelium secundum Lucam 17, 27)

  • aureum habens turibulum et arcam testamenti circumtectam ex omni parte auro, in qua urna aurea habens manna et virga Aaron, quae fronduerat, et tabulae testamenti, (Epistula ad Hebraeos 9, 4)

  • Fide Noe, responso accepto de his, quae adhuc non videbantur, reveritus aptavit arcam in salutem domus suae; per quam damnavit mundum, et iustitiae, quae secundum fidem est, heres est institutus. (Epistula ad Hebraeos 11, 7)


“Deus nunca me recusou um pedido”. São Padre Pio de Pietrelcina