Encontrados 23 resultados para: agere

  • Quibus ille ait: “Cur sic agere voluistis? An ignoratis quod non sit similis mei in augurandi scientia?”. (Liber Genesis 44, 15)

  • Loquere ad eum et pone verba mea in ore eius; et ego ero in ore tuo et in ore illius et ostendam vobis quid agere debeatis. (Liber Exodus 4, 15)

  • Quando autem ierit ad dormiendum, nota locum, in quo dormiat; veniesque et discooperies pallium, quo operitur a parte pedum, et ibi iacebis. Ipse autem dicet tibi quid agere debeas”. (Liber Ruth 3, 4)

  • Dixit autem Absalom ad Achitophel: “Inite consilium quid agere debeamus”. (Liber II Samuelis 16, 20)

  • Deus noster, ergo non iudicabis eos? In nobis quidem non tanta est fortitudo, ut possimus huic multitudini resistere, quae irruit super nos; sed, cum ignoremus quid agere debeamus, hoc solum habemus residui, ut oculos nostros dirigamus ad te”. (Liber II Paralipomenon 20, 12)

  • Sed et a me praeceptum est quomodo agere debeatis cum senioribus Iudaeorum illis, qui aedificant domum Dei illam: ut de arca regis, id est de tributis, quae dantur de regione trans flumen, studiose sumptus dentur viris illis sine intermissione. (Liber Esdrae 6, 8)

  • et constituerunt agere omnibus annis diem istam tertia decima die Adar. (Liber I Maccabaeorum 7, 49)

  • et nemo habebit potestatem agere et perturbare aliquem illorum de omni causa. (Liber I Maccabaeorum 10, 35)

  • In leges enim divinas impie agere non est facile, sed haec tempus sequens declarabit. (Liber II Maccabaeorum 4, 17)

  • Et decreverunt communi praecepto et decreto universae genti Iudaeorum omnibus annis agere dies istos. (Liber II Maccabaeorum 10, 8)

  • Sed ex his, qui duces erant in singulis locis, Timotheus et Apollonius Gennaei filius, sed et Hieronymus et Demophon, super hos et Nicanor Cypriarches, non sinebant eos in silentio agere et quiete. (Liber II Maccabaeorum 12, 2)

  • At Maccabaeus videns secum austerius agere Nicanorem et consuetum occursum ferocius exhibentem, intellegens non ex optimo esse austeritatem, non paucis suorum congregatis, occultavit se a Nicanore. (Liber II Maccabaeorum 14, 30)


“O meu passado, Senhor, à Tua misericórdia. O meu Presente, ao Teu amor. O meu futuro, à Tua Providência.” São Padre Pio de Pietrelcina