Encontrados 29 resultados para: Utinam

  • Dixitque ad Deum: “Utinam Ismael vivat coram te”. (Liber Genesis 17, 18)

  • dixeruntque filii Israel ad eos: “Utinam mortui essemus per manum Domini in terra Aegypti, quando sedebamus super ollas carnium et comedebamus panem in saturitate. Cur eduxistis nos in desertum istud, ut occideretis omnem coetum fame?”. (Liber Exodus 16, 3)

  • et mur murati sunt contra Moysen et Aaron cuncti filii Israel dicentes: “Utinam mortui essemus in Aegypto vel in hac vasta solitudine! (Liber Numeri 14, 2)

  • et versi in seditionem dixerunt: “Utinam perissemus inter fratres nostros coram Domino! (Liber Numeri 20, 3)

  • Respondit Balaam: “Quia illusisti mihi. Utinam haberem gladium, ut te interficerem!”. (Liber Numeri 22, 29)

  • Utinam saperent et intellegerent haec ac novissima sua providerent! (Liber Deuteronomii 32, 29)

  • Et dixit Iosue: “Heu, Domine Deus, quid voluisti traducere populum istum Iordanem fluvium, ut traderes nos in manus Amorraei et perderes? Utinam mansissemus trans Iordanem! (Liber Iosue 7, 7)

  • Nonne Achan filius Zarae praeteriit mandatum Domini de anathemate, et super omnem coetum Israel ira Domini incubuit? Et ille erat unus homo; atque utinam solus perisset in scelere suo!”. (Liber Iosue 22, 20)

  • Utinam daret aliquis populum istum sub manu mea, ut auferrem de medio Abimelech et dicerem ei: Congrega exercitus multitudinem et veni”. (Liber Iudicum 9, 29)

  • Et illa dixit: “Utinam inveniat ancilla tua gratiam in oculis tuis”. Et abiit mulier in viam suam et comedit; vultusque illius non fuerunt amplius sicut prius. (Liber I Samuelis 1, 18)

  • Dixitque Samuel ad Saul: “Stulte egisti. Utinam custodisses mandata Domini Dei tui, quae praecepit tibi! Profecto nunc confirmasset Dominus regnum tuum super Israel in sempiternum; (Liber I Samuelis 13, 13)

  • Quae ait ad dominam suam: “Utinam esset dominus meus ad prophetam, qui est in Samaria! Profecto curaret eum a lepra, quam habet”. (Liber II Regum 5, 3)

“Enquanto tiver medo de ser infiel a Deus, você não será’. Deve-se ter medo quando o medo acaba!” São Padre Pio de Pietrelcina