Encontrados 199 resultados para: Unusquisque

  • Et mirabantur ad speciem eius et percipiebant verba eius, quia erant bona valde, et laudabant filios Israel propter eam. Et dixit unusquisque ad proximum suum: “Quis contemnet populum hunc, qui habet in se mulieres tales? Quoniam non est bonum derelinquere virum unum ex eis, qui relicti possint decipere totam terram”. (Liber Iudith 10, 19)

  • Et, cum aurora illuxerit, et exierit sol super terram, accipite unusquisque vasa bellica vestra et exietis omnis vir potens extra civitatem et dabitis initium adversus eos tamquam descendentes in campum ad primam custodiam filiorum Assyriae; et non descendetis. (Liber Iudith 14, 2)

  • Post illos autem dies rediit unusquisque in hereditatem suam, et Iudith abiit in Betuliam et demorata est in possessione sua. Et facta est secundum tempus suum clara in omni terra, (Liber Iudith 16, 21)

  • Et ibant filii eius et faciebant convivium per domos unusquisque in die suo; et mittentes vocabant tres sorores suas, ut comederent et biberent cum eis. (Liber Iob 1, 4)

  • Omnes homines vident eum, unusquisque intuetur procul. (Liber Iob 36, 25)

  • Venerunt autem ad eum omnes fratres sui et universae sorores suae et cuncti, qui noverant eum prius; et comederunt cum eo panem in domo eius et moverunt super eum caput et consolati sunt eum super omni malo, quod intulerat Dominus super eum; et dederunt ei unusquisque argenteum unum et inaurem auream unam. (Liber Iob 42, 11)

  • Vana locuti sunt unusquisque ad proximum suum; in labiis dolosis, in duplici corde locuti sunt. (Liber Psalmorum 12, 3)

  • Et obtinuerunt pueri eius regnum, unusquisque in loco suo; (Liber I Maccabaeorum 1, 8)

  • et relinqueret unusquisque legem suam. Et receperunt omnes gentes secundum verbum regis Antiochi; (Liber I Maccabaeorum 1, 42)

  • Et respondit Matthathias et dixit magna voce: “Etsi omnes gentes, quae in domo regni sunt, regi oboediunt, ut discedat unusquisque ab officio patrum suorum, et consentiunt mandatis eius, (Liber I Maccabaeorum 2, 19)

  • Et dixerunt unusquisque ad proximum suum: “Erigamus deiectionem populi nostri et pugnemus pro populo nostro et sanctis nostris”. (Liber I Maccabaeorum 3, 43)

  • et dixit his, qui aedificabant domos et sponsabant uxores et plantabant vineas, et formidolosis, ut redirent unusquisque in domum suam secundum legem. (Liber I Maccabaeorum 3, 56)


“Reze, reze! Quem muito reza se salva e salva os outros. E qual oração pode ser mais bela e mais aceita a Nossa Senhora do que o Rosario?” São Padre Pio de Pietrelcina