Encontrados 12 resultados para: Sodomam

  • Factique sunt termini Chanaan venientibus a Sidone Geraram usque Gazam, donec ingrediaris Sodomam et Gomorram et Adamam et Seboim usque Lesa. (Liber Genesis 10, 19)

  • Elevatis itaque Lot oculis, vidit omnem circa regionem Iordanis, quae universa irrigabatur, antequam subverteret Dominus Sodomam et Gomorram, sicut paradisus Domini et sicut Aegyptus usque in Segor. (Liber Genesis 13, 10)

  • Abram habitavit in terra Chanaan; Lot vero moratus est in oppidis, quae erant circa Iordanem, et tabernacula movit usque ad Sodomam. (Liber Genesis 13, 12)

  • Cum ergo surrexissent inde viri, direxerunt oculos contra Sodomam; et Abraham simul gradiebatur deducens eos. (Liber Genesis 18, 16)

  • Dixit itaque Dominus: “Clamor contra Sodomam et Gomorram multiplicatus est, et peccatum eorum aggravatum est nimis. (Liber Genesis 18, 20)

  • Converteruntque se inde viri et abierunt Sodomam; Abraham vero adhuc stabat coram Domino. (Liber Genesis 18, 22)

  • Veneruntque duo angeli Sodomam vespere, sedente Lot in foribus civitatis. Qui cum vidisset eos, surrexit et ivit obviam eis adoravitque pronus in terram (Liber Genesis 19, 1)

  • Igitur Dominus pluit super Sodomam et Gomorram sulphur et ignem a Domino de caelo (Liber Genesis 19, 24)

  • intuitus est Sodomam et Gomorram et universam terram regionis illius; viditque ascendentem favillam de terra quasi fornacis fumum. (Liber Genesis 19, 28)

  • Et erit Babylon, splendor regnorum, inclita superbia Chaldaeorum, sicut cum subvertit Dominus Sodomam et Gomorram. (Liber Isaiae 13, 19)

  • Sicut subvertit Deus Sodomam et Gomorram et vicinas eius, ait Dominus, non habitabit ibi vir, et non peregrinabitur in ea filius hominis. (Liber Ieremiae 50, 40)

  • “Subverti vos, sicut subvertit Deus Sodomam et Gomorram, et facti estis quasi torris raptus ab incendio; sed non redistis ad me”, dicit Dominus. (Prophetia Amos 4, 11)


“Se você fala das próprias virtudes para se exibir ou para vã ostentação perde todo o mérito.” São Padre Pio de Pietrelcina