Encontrados 26 resultados para: Optimates

  • Scripsit itaque litteras ex nomine Achab et signavit eas anulo eius et misit ad maiores natu et ad optimates, qui erant in civitate eius et habitabant cum Naboth. (Liber I Regum 21, 8)

  • Fecerunt ergo cives eius maiores natu et optimates, qui habitabant cum eo in urbe, sicut praeceperat eis Iezabel et sicut scriptum erat in litteris, quas miserat ad eos. (Liber I Regum 21, 11)

  • Erant autem Achab septuaginta filii in Samaria. Scripsit ergo Iehu litteras et misit in Samariam ad optimates civitatis et ad maiores natu et ad nutricios filiorum Achab dicens: (Liber II Regum 10, 1)

  • Rescripsit autem eis litteras secundo dicens: “Si mei estis et oboeditis mihi, tollite capita virorum filiorum domini vestri et venite ad me hac eadem hora cras in Iezrahel”. Porro filii regis, septuaginta viri, apud optimates civitatis nutriebantur. (Liber II Regum 10, 6)

  • Percussit igitur Iehu omnes, qui reliqui erant de domo Achab in Iezrahel, et universos optimates eius et notos et sacerdotes, donec non remanerent ex eo reliquiae. (Liber II Regum 10, 11)

  • et iuxta eum restauraverunt Thecueni; optimates autem eorum non supposuerunt colla sua in opere Domini sui. (Liber Nehemiae 3, 5)

  • Et perspexi atque surrexi, et aio ad optimates et magistratus et ad reliquam partem vulgi: “Nolite timere a facie eorum; Domini magni et terribilis mementote et pugnate pro fratribus vestris, filiis vestris et filiabus vestris et uxoribus vestris et domibus vestris”. (Liber Nehemiae 4, 8)

  • Et dixi ad optimates et ad magistratus et ad reliquam partem vulgi: “Opus grande est et latum, et nos separati sumus in muro procul alter ab altero; (Liber Nehemiae 4, 13)

  • Cogitavique in corde meo et increpavi optimates et magistratus et dixi eis: “Usuras singuli a fratribus vestris exigitis!”. Et congregavi adversum eos contionem magnam (Liber Nehemiae 5, 7)

  • Deus autem meus dedit in corde meo, et congregavi optimates et magistratus et vulgus, ut recenserem eos; et inveni librum census eorum, qui ascenderant primum, et inventum est scriptum in eo: (Liber Nehemiae 7, 5)

  • Et obiurgavi optimates Iudae et dixi eis: “Quae est haec res mala, quam vos facitis, et profanatis diem sabbati? (Liber Nehemiae 13, 17)

  • Inducit sacerdotes spoliatos et optimates supplantat, (Liber Iob 12, 19)


“A cada vitória sobre o pecado corresponde um grau de glória eterna”. São Padre Pio de Pietrelcina