Encontrados 77 resultados para: Morietur

  • “Qui tetigerit hominem hunc et uxorem eius, morte morietur”. (Liber Genesis 26, 11)

  • Suggessimus domino meo: "Non potest puer relinquere patrem suum; si enim illum dimiserit, morietur". (Liber Genesis 44, 22)

  • videritque eum non esse nobiscum, morietur; et deducent famuli tui canos eius cum dolore ad inferos. (Liber Genesis 44, 31)

  • et morietur omne primogenitum in terra Aegyptiorum, a primogenito pharaonis, qui sedet in solio eius, usque ad primogenitum ancillae, quae est ad molam, et omnia primogenita iumentorum. (Liber Exodus 11, 5)

  • Constituesque terminos populo per circuitum et dices: Cavete, ne ascendatis in montem nec tangatis fines illius; omnis, qui tetigerit montem, morte morietur. (Liber Exodus 19, 12)

  • Custodite sabbatum, sanctum est enim vobis. Qui polluerit illud, morte morietur; qui fecerit in eo opus, peribit anima illius de medio populi sui. (Liber Exodus 31, 14)

  • Sex diebus facietis opus; in die septimo sabbatum est, requies sancta Domino: omnis, qui fecerit opus in hac die, morietur. (Liber Exodus 31, 15)

  • Qui percusserit iumentum, reddet aliud. Qui percusserit hominem, morietur. (Liber Leviticus 24, 21)

  • Et omnis homo, qui ut anathema offertur, non redimetur, sed morte morietur. (Liber Leviticus 27, 29)

  • Dabisque dono Levitas Aaron et filiis eius, quibus traditi sunt a filiis Israel; 10 Aaron autem et filios eius constitues super cultum sacerdotii. Externus, qui ad ministrandum accesserit, morietur”. (Liber Numeri 3, 9)

  • Castrametabantur ante habitaculum, ad orientalem plagam ante tabernaculum conventus ad orientem, Moyses et Aaron cum filiis suis habentes custodiam sanctuarii in medio filiorum Israel. Quisquis alienus accesserit, morietur. (Liber Numeri 3, 38)

  • Ego Dominus locutus sum, ita faciam omni congregationi huic pessimae, quae consurrexit adversum me: in solitudine hac deficiet et morietur”. (Liber Numeri 14, 35)


“As almas! As almas! Se alguém soubesse o preço que custam”. São Padre Pio de Pietrelcina