Encontrados 113 resultados para: Iustus

  • Cuncta vidi in diebus vanitatis meae: est iustus, qui perit in iustitia sua, et impius, qui multo vivit tempore in malitia sua. (Liber Ecclesiastes 7, 15)

  • Noli esse nimis iustus neque sapiens supra modum! Cur te perdere vis? (Liber Ecclesiastes 7, 16)

  • Nullus enim homo iustus in terra, qui faciat bonum et non peccet. (Liber Ecclesiastes 7, 20)

  • Iustus autem, si morte praeoccupatus fuerit, in refrigerio erit. (Liber Sapientiae 4, 7)

  • Condemnat autem iustus mortuus vivos impios, et iuventus celerius consummata longaevam senectutem iniusti. (Liber Sapientiae 4, 16)

  • Tunc stabit iustus in magna constantia adversus eos, qui angustiaverunt illum et qui spreverunt labores eius. (Liber Sapientiae 5, 1)

  • Cum autem sis iustus, iuste omnia disponis; ipsum quoque, qui non debet puniri, condemnare exterum aestimas a tua virtute. (Liber Sapientiae 12, 15)

  • Oratio humilis nubes penetrabit et, donec propinquet, non consolabitur; et non discedet, donec Altissimus aspiciat, et iudex iustus faciat iudicium. (Liber Ecclesiasticus 35, 21)

  • Noe inventus est perfectus iustus et in tempore iracundiae factus est reconciliatio; (Liber Ecclesiasticus 44, 17)

  • Annuntiate et venite et consiliamini simul. Quis auditum fecit hoc ab initio, ex tunc praedixit illud? Numquid non ego Dominus, et non est ultra Deus absque me? Deus iustus et salvans non est praeter me. (Liber Isaiae 45, 21)

  • Propter laborem animae eius videbit lucem, saturabitur in scientia sua. Iustificabit iustus servus meus multos et iniquitates eorum ipse portabit. (Liber Isaiae 53, 11)

  • Iustus perit, et non est qui recogitet in corde suo; et viri misericordiae colliguntur, tamen non est qui intellegat: a facie enim malitiae collectus est iustus. (Liber Isaiae 57, 1)


“O temor e a confiança devem dar as mãos e proceder como irmãos. Se nos damos conta de que temos muito temor devemos recorrer à confiança. Se confiamos excessivamente devemos ter um pouco de temor”. São Padre Pio de Pietrelcina