Encontrados 159 resultados para: Iosue

  • Dixitque Moyses ad Iosue: “Elige nobis viros et egressus pugna contra Amalec; cras ego stabo in vertice collis habens virgam Dei in manu mea”. (Liber Exodus 17, 9)

  • Fecit Iosue, ut locutus erat ei Moyses, et pugnavit contra Amalec; Moyses autem et Aaron et Hur ascenderunt super verticem collis. (Liber Exodus 17, 10)

  • Vicitque Iosue Amalec et populum eius in ore gladii. (Liber Exodus 17, 13)

  • Dixit autem Dominus ad Moysen: “Scribe hoc ob monumentum in libro et trade auribus Iosue; delebo enim memoriam Amalec sub caelo”. (Liber Exodus 17, 14)

  • Surrexerunt Moyses et Iosue minister eius; ascendensque Moyses in montem Dei (Liber Exodus 24, 13)

  • Audiens autem Iosue tumultum populi vociferantis dixit ad Moysen: “Ululatus pugnae auditur in castris”. (Liber Exodus 32, 17)

  • Loquebatur autem Dominus ad Moysen facie ad faciem, sicut solet loqui homo ad amicum suum. Cumque ille reverteretur in castra, minister eius Iosue filius Nun puer non recedebat de medio tabernaculi. (Liber Exodus 33, 11)

  • Statim Iosue filius Nun minister Moysi et electus eius a iuventute sua ait: “Domine mi Moyses, prohibe eos!”. (Liber Numeri 11, 28)

  • Haec sunt nomina virorum, quos misit Moyses ad considerandam terram. Vocavitque Osee filium Nun Iosue. (Liber Numeri 13, 16)

  • At vero Iosue filius Nun et Chaleb filius Iephonne, qui et ipsi lustraverant terram, sciderunt vestimenta sua (Liber Numeri 14, 6)

  • non intrabitis terram, super quam levavi manum meam, ut habitare vos facerem, praeter Chaleb filium Iephonne et Iosue filium Nun. (Liber Numeri 14, 30)

  • Iosue autem filius Nun et Chaleb filius Iephonne vixerunt ex omnibus, qui perrexerant ad considerandam terram. (Liber Numeri 14, 38)


“O homem sem Deus é um ser mutilado”. São Padre Pio de Pietrelcina