Encontrados 122 resultados para: Ioab

  • Filii autem Ammon videntes quod fugissent Syri, fugerunt et ipsi a facie Abisai et ingressi sunt civitatem. Reversusque est Ioab a filiis Ammon et venit Ierusalem. (Liber II Samuelis 10, 14)

  • Factum est autem vertente anno, eo tempore quo solent reges ad bella procedere, misit David Ioab et servos suos cum eo et universum Israel, et vastaverunt filios Ammon et obsederunt Rabba; David autem remansit in Ierusalem. (Liber II Samuelis 11, 1)

  • Misit autem David ad Ioab dicens: “Mitte ad me Uriam Hetthaeum”. Misitque Ioab Uriam ad David, (Liber II Samuelis 11, 6)

  • et venit Urias ad David. Quaesivitque David quam recte ageret Ioab et populus, et quomodo administraretur bellum; (Liber II Samuelis 11, 7)

  • Et ait Urias ad David: “Arca et Israel et Iuda habitant in papilionibus, et dominus meus Ioab et servi domini mei super faciem terrae manent; et ego ingrediar domum meam, ut comedam et bibam et dormiam cum uxore mea? Per salutem tuam et per salutem animae tuae, non faciam rem hanc!”. (Liber II Samuelis 11, 11)

  • Factum est ergo mane, et scripsit David epistulam ad Ioab misitque per manum Uriae (Liber II Samuelis 11, 14)

  • Igitur cum Ioab obsideret urbem, posuit Uriam in loco, quo sciebat viros esse fortissimos. (Liber II Samuelis 11, 16)

  • Egressique viri de civitate bellabant adversum Ioab; et ceciderunt de populo, de servis David, et mortuus est etiam Urias Hetthaeus. (Liber II Samuelis 11, 17)

  • Misit itaque Ioab et nuntiavit David omnia de proelio; (Liber II Samuelis 11, 18)

  • Abiit ergo nuntius et venit et narravit David omnia, quae ei praeceperat Ioab. (Liber II Samuelis 11, 22)

  • Et dixit David ad nuntium: “Haec dices Ioab: Non te affligat ista res; varius enim eventus est belli, et nunc hunc, nunc illum consumit gladius; corrobora proelium tuum adversus urbem, ut destruas eam. Et tu conforta eum”. (Liber II Samuelis 11, 25)

  • Igitur pugnavit Ioab contra Rabba filiorum Ammon et expugnavit urbem regiam. (Liber II Samuelis 12, 26)


“Viva sempre sob o olhar do Bom Pastor e você ficara’ imune aos pastos contaminados.” São Padre Pio de Pietrelcina