Encontrados 122 resultados para: Ioab

  • et Ioab et omnis exercitus, qui erat cum eo, postea venerant. Nuntiatum est itaque Ioab a narrantibus: “Venit Abner filius Ner ad regem, et dimisit eum, et abiit in pace”. (Liber II Samuelis 3, 23)

  • Et ingressus est Ioab ad regem et ait: “Quid fecisti? Ecce venit Abner ad te; quare dimisisti eum, et abiit et recessit? (Liber II Samuelis 3, 24)

  • Egressus itaque Ioab a David misit nuntios post Abner, et reduxerunt eum a cisterna Sira, ignorante David. (Liber II Samuelis 3, 26)

  • Cumque redisset Abner in Hebron, seorsum abduxit eum Ioab ad medium portae, ut loqueretur ei quiete, et percussit illum ibi in inguine, et mortuus est in ultionem sanguinis Asael fratris eius. (Liber II Samuelis 3, 27)

  • et veniat super caput Ioab et super omnem domum patris eius, nec deficiat de domo Ioab fluxum morbidum sustinens, leprosus et tenens fusum et cadens gladio et indigens pane”. (Liber II Samuelis 3, 29)

  • Igitur Ioab et Abisai frater eius interfecerunt Abner, eo quod occidisset Asael fratrem eorum in Gabaon in proelio. (Liber II Samuelis 3, 30)

  • Dixit autem David ad Ioab et ad omnem populum, qui erat cum eo: “Scindite vestimenta vestra et accingimini saccis et plangite ante exequias Abner”. Porro rex David sequebatur feretrum. (Liber II Samuelis 3, 31)

  • Ioab autem filius Sarviae erat super exercitum; porro Iosaphat filius Ahilud erat a commentariis, (Liber II Samuelis 8, 16)

  • Quod cum audisset David, misit Ioab et omnem exercitum, viros fortissimos. (Liber II Samuelis 10, 7)

  • Videns igitur Ioab quod praeparatum esset adversum se proelium et ex adverso et post tergum, elegit ex omnibus electis Israel et instruxit aciem contra Syros; (Liber II Samuelis 10, 9)

  • Et ait Ioab: “Si praevaluerint adversum me Syri, eris mihi in adiutorium; si autem filii Ammon praevaluerint adversum te, auxiliabor tibi. (Liber II Samuelis 10, 11)

  • Iniit itaque Ioab et populus, qui erat cum eo, certamen contra Syros, qui fugerunt a facie eius. (Liber II Samuelis 10, 13)


“Se quiser me encontrar, vá visitar Jesus Sacramentado; eu também estou sempre lá.” São Padre Pio de Pietrelcina