Encontrados 80 resultados para: Habent

  • et, quae putamus ignobiliora membra esse corporis, his honorem abundantiorem circumdamus; et, quae inhonesta sunt nostra, abundantiorem honestatem habent, (Epistula I ad Corinthios 12, 23)

  • Numquid omnes donationes habent curationum? Numquid omnes linguis loquuntur? Numquid omnes interpretantur? (Epistula I ad Corinthios 12, 30)

  • Nolumus autem vos ignorare, fratres, de dormientibus, ut non contristemini sicut et ceteri, qui spem non habent. (Epistula I ad Thessalonicenses 4, 13)

  • similiter et facta bona manifesta sunt, et, quae aliter se habent, abscondi non possunt. (Epistula I ad Timotheum 5, 25)

  • Qui autem fideles habent dominos, non contemnant, quia fratres sunt, sed magis serviant, quia fideles sunt et dilecti, qui beneficii participes sunt. Haec doce et exhortare. (Epistula I ad Timotheum 6, 2)

  • perfectorum autem est solidus cibus, eorum, qui pro consuetudine exercitatos habent sensus ad discretionem boni ac mali. (Epistula ad Hebraeos 5, 14)

  • Et illi quidem, qui de filiis Levi sacerdotium accipiunt, mandatum habent decimas sumere a populo secundum legem, id est a fratribus suis, quamquam et ipsi exierunt de lumbis Abrahae; (Epistula ad Hebraeos 7, 5)

  • Habemus altare, de quo edere non habent potestatem, qui tabernaculo deserviunt. (Epistula ad Hebraeos 13, 10)

  • Vobis autem dico ceteris, qui Thyatirae estis, quicumque non habent doctrinam hanc, qui non cognoverunt altitudines Satanae, quemadmodum dicunt, non mittam super vos aliud pondus; (Apocalypsis Ioannis 2, 24)

  • Et quattuor animalia singula eorum habebant alas senas, in circuitu et intus plenae sunt oculis; et requiem non habent die et nocte dicentia: “Sanctus, sanctus, sanctus Dominus, Deus omnipotens, qui erat et qui est et qui venturus est!”. (Apocalypsis Ioannis 4, 8)

  • et mortua est tertia pars creaturarum, quae in mari sunt, quae habent animas, et tertia pars navium interiit. (Apocalypsis Ioannis 8, 9)

  • Et de fumo exierunt locustae in terram, et data est illis potestas, sicut habent potestatem scorpiones terrae. (Apocalypsis Ioannis 9, 3)


“O passado não conta mais para o Senhor. O que conta é o presente e estar atento e pronto para reparar o que foi feito.” São Padre Pio de Pietrelcina