Encontrados 21 resultados para: Galilaeae
— Hiram rege Tyri praebente Salomoni ligna cedrina et abiegna et aurum iuxta omne quod opus habuerat — tunc dedit Salomon Hiram viginti oppida in terra Galilaeae. (Liber I Regum 9, 11)
Omnes fratres mei omnisque domus Nephthali patris mei sacrificabant vitulo, quem fecit Ieroboam rex Israel in Dan, in omnibus montibus Galilaeae. (Liber Thobis 1, 5)
Audiens autem quia Archelaus regnaret in Iudaea pro Herode patre suo, timuit illuc ire; et admonitus in somnis, secessit in partes Galilaeae (Evangelium secundum Matthaeum 2, 22)
Ambulans autem iuxta mare Galilaeae, vidit duos fratres, Simonem, qui vocatur Petrus, et Andream fratrem eius, mittentes rete in mare; erant enim piscatores. (Evangelium secundum Matthaeum 4, 18)
Et cum transisset inde, Iesus venit secus mare Galilaeae et ascendens in montem sedebat ibi. (Evangelium secundum Matthaeum 15, 29)
Turbae autem dicebant: “Hic est Iesus propheta a Nazareth Galilaeae”. (Evangelium secundum Matthaeum 21, 11)
Et factum est in diebus illis, venit Iesus a Nazareth Galilaeae et baptizatus est in Iordane ab Ioanne. (Evangelium secundum Marcum 1, 9)
Et praeteriens secus mare Galilaeae vidit Simonem et Andream fratrem Simonis mittentes in mare; erant enim piscatores. (Evangelium secundum Marcum 1, 16)
Et processit rumor eius statim ubique in omnem regionem Galilaeae. (Evangelium secundum Marcum 1, 28)
Et cum dies opportunus accidisset, quo Herodes natali suo cenam fecit principibus suis et tribunis et primis Galilaeae, (Evangelium secundum Marcum 6, 21)
Et iterum exiens de finibus Tyri venit per Sidonem ad mare Galilaeae inter medios fines Decapoleos. (Evangelium secundum Marcum 7, 31)
In mense autem sexto missus est angelus Gabriel a Deo in civitatem Galilaeae, cui nomen Nazareth, (Evangelium secundum Lucam 1, 26)