Encontrados 18 resultados para: Faciamus

  • Et ait Deus: “Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram; et praesint piscibus maris et volatilibus caeli et bestiis universaeque terrae omnique reptili, quod movetur in terra”. (Liber Genesis 1, 26)

  • Dixitque alter ad proximum suum: “Venite, faciamus lateres et coquamus eos igni”. Habueruntque lateres pro saxis et bitumen pro caemento. (Liber Genesis 11, 3)

  • Et dixerunt: “Venite, faciamus nobis civitatem et turrim, cuius culmen pertingat ad caelum, et faciamus nobis nomen, ne dividamur super faciem universae terrae”. (Liber Genesis 11, 4)

  • Surgamus et ascendamus in Bethel, ut faciamus ibi altare Deo, qui exaudivit me in die tribulationis meae et socius fuit itineris mei”. (Liber Genesis 35, 3)

  • Praecepitque nobis Dominus, ut faciamus omnia praecepta haec et timeamus Dominum Deum nostrum, et bene sit nobis cunctis diebus vitae nostrae, sicut est hodie. (Liber Deuteronomii 6, 24)

  • Abscondita Domino Deo nostro, manifesta autem nobis et filiis nostris usque in sempiternum, ut faciamus universa verba legis huius. (Liber Deuteronomii 29, 28)

  • Dixitque Manue ad angelum Domini: “Obsecro, ut retineamus te et faciamus tibi haedum de capris”. (Liber Iudicum 13, 15)

  • Faciamus ergo cenaculum muratum parvum et ponamus ei in eo lectulum et mensam et sellam et candelabrum, ut, cum venerit ad nos, maneat ibi”. (Liber II Regum 4, 10)

  • Et dixerunt hostes nostri: “Nesciant et ignorent, donec veniamus in medium eorum et interficiamus eos et cessare faciamus opus”. (Liber Nehemiae 4, 5)

  • Tu fecisti Adam et dedisti illi adiutorium firmum Evam, et ex ambobus factum est semen hominum. Et dixisti non esse bonum hominem solum: “Faciamus ei adiutorium simile sibi”. (Liber Thobis 8, 6)

  • et dixerunt: “Faciamus et ipsi nobis nomen et eamus pugnare adversus gentes, quae in circuitu nostro sunt”. (Liber I Maccabaeorum 5, 57)

  • Nunc itaque demus dextras hominibus istis et faciamus cum illis pacem et cum omni gente eorum (Liber I Maccabaeorum 6, 58)


“Devo fazer somente a vontade de Deus e, se lhe agrado, o restante não conta.” São Padre Pio de Pietrelcina