Encontrados 69 resultados para: Cognovit

  • Adam vero cognovit Evam uxo rem suam, quae concepit et peperit Cain dicens: “Acquisivi virum per Dominum”. (Liber Genesis 4, 1)

  • Cognovit autem Cain uxorem suam, quae concepit et peperit Henoch. Et aedificavit civitatem vocavitque nomen eius ex nomine filii sui Henoch. (Liber Genesis 4, 17)

  • Cognovit quoque Adam uxorem suam, et peperit filium vocavitque nomen eius Seth dicens: “Posuit mihi Deus semen aliud pro Abel, quem occidit Cain”. (Liber Genesis 4, 25)

  • Et non cognovit eum, quia pilosae manus similitudinem maioris expresserant. Benedixit ergo illi. (Liber Genesis 27, 23)

  • Qui, agnitis pignoribus, ait: “Iustior me est, quia non tradidi eam Sela filio meo”. Attamen ultra non cognovit illam. (Liber Genesis 38, 26)

  • Et sepelivit eum in valle in terra Moab contra Bethphegor; et non cognovit homo sepulcrum eius usque in praesentem diem. (Liber Deuteronomii 34, 6)

  • Et surrexerunt mane et adoraverunt coram Domino. Reversique sunt et venerunt in domum suam in Rama. Cognovit autem Elcana Annam uxorem suam, et recordatus est eius Dominus. (Liber I Samuelis 1, 19)

  • Et cognovit universus Israel a Dan usque Bersabee quod constitutus esset Samuel propheta Domini. (Liber I Samuelis 3, 20)

  • Et cognovit David quod egressus esset Saul, ut quaereret animam eius; porro David erat in deserto Ziph in Horesa. (Liber I Samuelis 23, 15)

  • Cognovit autem Saul vocem David et dixit: “Num vox tua haec est, fili mi David?”. Et ait David: “Vox mea, domine mi rex”. (Liber I Samuelis 26, 17)

  • Et cognovit omne vulgus et universus Israel in die illa quoniam non actum fuisset a rege, ut occideretur Abner filius Ner. (Liber II Samuelis 3, 37)

  • Et cognovit David quoniam confirmasset eum Dominus regem super Israel et quoniam exaltasset regnum eius super populum suum Israel. (Liber II Samuelis 5, 12)


“Diante de Deus ajoelhe-se sempre.” São Padre Pio de Pietrelcina