Encontrados 162 resultados para: Civitatis

  • Egressusque est Gaal filius Ebed et stetit in introitu portae civitatis; surrexit autem Abimelech et omnis exercitus cum eo de insidiarum loco. (Liber Iudicum 9, 35)

  • Qui persecutus est eum fugientem, cecideruntque ex parte eius plurimi usque ad portam civitatis. (Liber Iudicum 9, 40)

  • Irruensque cum cuneo suo obsedit ingressum portae civitatis; duae autem turmae palantes per campum adversarios percusserunt. (Liber Iudicum 9, 44)

  • Erat autem turris fortis in media civitate, ad quam confugerant viri simul ac mulieres et omnes cives civitatis, clausa firmissime ianua, et super turris tectum stantes per propugnacula. (Liber Iudicum 9, 51)

  • Cum nuntiatum esset Gazaeis intrasse urbem Samson, circuierunt et insidiabantur ei in porta civitatis; tota autem nocte quieverunt praestolantes, ut, facto mane, exeuntem occiderent. (Liber Iudicum 16, 2)

  • vocato nomine civitatis Dan iuxta vocabulum patris sui, quem genuerat Israel, quae prius Lais dicebatur. (Liber Iudicum 18, 29)

  • Diverteruntque ad eam, ut manerent ibi; quo cum intrassent, sedebant in platea civitatis, et nullus eos recipere volebat hospitio. (Liber Iudicum 19, 15)

  • Elevatisque oculis, vidit senex sedentem hominem viatorem in platea civitatis et dixit ad eum: “Unde venis et quo vadis?”. (Liber Iudicum 19, 17)

  • Illis laeto corde epulantibus, venerunt viri civitatis illius filii Belial et circumdantes domum senis fores pulsare coeperunt clamantes ad dominum domus atque dicentes: “Educ virum, qui ingressus est domum tuam, ut abutamur eo”. (Liber Iudicum 19, 22)

  • Et ecce homines civitatis illius circumdederunt nocte domum, in qua manebam, volentes me occidere et uxorem meam incredibili libidinis furore vexantes; denique mortua est. (Liber Iudicum 20, 5)

  • Tollens autem Booz decem viros de senioribus civitatis dixit ad eos: “Sedete hic”. (Liber Ruth 4, 2)

  • Fiebat enim pavor mortis in tota civitate, et gravissima valde manus Dei. Viri quoque, qui mortui non fuerant, percutiebantur tumoribus, et ascendebat ululatus civitatis in caelum. (Liber I Samuelis 5, 12)


“Submeter-se não significa ser escravo, mas ser livre para receber santos conselhos.” São Padre Pio de Pietrelcina