Encontrados 261 resultados para: Bonum

  • Et ait ad universum Israel: “Separamini vos in partem unam, et ego cum Ionathan filio meo ero in parte altera”. Respondit populus ad Saul: “Quod bonum videtur in oculis tuis, fac”. (Liber I Samuelis 14, 40)

  • Non est bonum hoc, quod fecisti. Vivit Dominus quoniam filii mortis estis vos, qui non custodistis dominum vestrum, christum Domini. Nunc ergo vide, ubi sit hasta regis et ubi scyphus aquae, qui erat ad caput eius”. (Liber I Samuelis 26, 16)

  • Et nunc faciat quidem vobis Dominus misericordiam et veritatem; sed et ego reddam vobis similiter bonum, eo quod feceritis istud. (Liber II Samuelis 2, 6)

  • Esto vir fortis, et fortiter agamus pro populo nostro et civitatibus Dei nostri; Dominus autem faciet, quod bonum est in conspectu suo”. (Liber II Samuelis 10, 12)

  • Porro non est locutus Absalom ad Amnon nec malum nec bonum; oderat enim Absalom Amnon, eo quod violasset Thamar sororem suam. (Liber II Samuelis 13, 22)

  • Dixit ergo ancilla tua: Fiat verbum domini mei regis mihi in quietem. Sicut enim angelus Dei, sic est dominus meus rex, ut audiat et discernat bonum et malum. Et Dominus Deus tuus sit tecum!”. (Liber II Samuelis 14, 17)

  • Si autem dixerit: “Non places mihi”, praesto sum: faciat, quod bonum est coram se”. (Liber II Samuelis 15, 26)

  • Fortasse respiciet Dominus afflictionem meam et reddet mihi bonum pro maledictione hac hodierna”. (Liber II Samuelis 16, 12)

  • Et dixit Chusai ad Absalom: “Non bonum consilium, quod dedit Achitophel hac vice”. (Liber II Samuelis 17, 7)

  • Speculator autem: “Contemplor, ait, cursum prioris quasi cursum Achimaas filii Sadoc”. Et ait rex: “Vir bonus est et nuntium portans bonum venit”. (Liber II Samuelis 18, 27)

  • apparuit Aethiops et veniens ait: “Bonum apporto nuntium, domine mi rex; iudicavit enim pro te Dominus hodie salvans te de manu omnium, qui surrexerunt contra te”. (Liber II Samuelis 18, 31)

  • Sed obsecro, ut revertar servus tuus et moriar in civitate mea iuxta sepulcrum patris mei et matris meae. Sed ecce servus tuus Chamaam; ipse vadat tecum, domine mi rex, et fac ei, quod tibi bonum videtur”. (Liber II Samuelis 19, 38)


“Nossa Senhora está sempre pronta a nos socorrer, mas por acaso o mundo a escuta e se emenda?” São Padre Pio de Pietrelcina