Encontrados 10 resultados para: Abinadab

  • Venerunt ergo viri Cariathiarim et duxerunt arcam Domini sursum et intulerunt eam in domum Abinadab in colle; Eleazarum autem filium eius sanctificaverunt, ut custodiret arcam Domini. (Liber I Samuelis 7, 1)

  • Et vocavit Isai Abinadab et adduxit eum coram Samuele, qui dixit: “Nec hunc elegit Dominus”. (Liber I Samuelis 16, 8)

  • Abierunt autem tres filii eius maiores post Saul in proelium; et nomina trium filiorum eius, qui perrexerant ad bellum: Eliab primogenitus et secundus Abinadab tertiusque Samma. (Liber I Samuelis 17, 13)

  • Irrueruntque Philisthim in Saul et filios eius et percusserunt Ionathan et Abinadab et Melchisua filios Saul. (Liber I Samuelis 31, 2)

  • Et imposuerunt arcam Dei super plaustrum novum tuleruntque eam de domo Abinadab, qui erat in colle. Oza autem et Ahio filii Abinadab minabant plaustrum: (Liber II Samuelis 6, 3)

  • Isai autem genuit primogenitum Eliab, secundum Abinadab, tertium Samma, (Liber I Paralipomenon 2, 13)

  • Ner autem genuit Cis, et Cis genuit Saul. Porro Saul genuit Ionathan et Melchisua et Abinadab et Isbaal. (Liber I Paralipomenon 8, 33)

  • Ner autem genuit Cis, et Cis genuit Saul. Et Saul genuit Ionathan et Melchisua et Abinadab et Isbaal. (Liber I Paralipomenon 9, 39)

  • cumque appropinquassent Philisthaei persequentes Saul et filios eius, percusserunt Ionathan et Abinadab et Melchisua filios Saul. (Liber I Paralipomenon 10, 2)

  • Imposueruntque arcam Dei super plaustrum novum de domo Abinadab. Oza autem et Ahio minabant plaustrum. (Liber I Paralipomenon 13, 7)


“Seja perseverante nas orações e nas santas leituras.” São Padre Pio de Pietrelcina