1. et factum est in anno quarto Darii regis factum est verbum Domini ad Zacchariam in quarta mensis noni qui est casleu

2. et miserunt ad domum Dei Sarasar et Rogomelech et viri qui erant cum eo ad deprecandam faciem Domini

3. ut dicerent sacerdotibus domus Domini exercituum et prophetis loquentes numquid flendum mihi est in mense quinto vel sanctificare me debeo sicuti feci jam multis annis

4. et factum est verbum Domini exercituum ad me dicens

5. loquere ad omnem populum terræ et ad sacerdotes dicens cum jejunaretis et plangeretis in quinto et septimo per hos septuaginta annos numquid jejunium jejunastis mihi

6. et cum comedistis et cum bibistis numquid non vobis comedistis et vobismet ipsis bibistis

7. numquid non sunt verba quæ locutus est Dominus in manu prophetarum priorum cum adhuc Hierusalem habitaretur et esset opulenta ipsa et urbes in circuitu ejus et ad austrum et in campestribus habitaretur

8. et factum est verbum Domini ad Zacchariam dicens

9. hæc ait Dominus exercituum dicens judicium verum judicate et misericordiam et miserationes facite unusquisque cum fratre suo

10. et viduam et pupillum et advenam et pauperem nolite calumniari et malum vir fratri suo non cogitet in corde suo

11. et noluerunt adtendere et verterunt scapulam recedentem et aures suas adgravaverunt ne audirent

12. et cor suum posuerunt adamantem ne audirent legem et verba quæ misit Dominus exercituum in spiritu suo per manum prophetarum priorum et facta est indignatio magna a Domino exercituum

13. et factum est sicut locutus est et non audierunt sic clamabunt et non exaudiam dicit Dominus exercituum

14. et dispersi eos per omnia regna quæ nesciunt et terra desolata est ab eis eo quod non esset transiens et revertens et posuerunt terram desiderabilem in desertum



Livros sugeridos


“A caridade é o metro com o qual o Senhor nos julgará.” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.