1. onus verbi Domini super Israël dixit Dominus extendens cælum et fundans terram et fingens spiritum hominis in eo

2. ecce ego ponam Hierusalem superliminare crapulæ omnibus populis in circuitu sed et Juda erit in obsidione contra Hierusalem

3. et erit in die illa ponam Hierusalem lapidem oneris cunctis populis omnes qui levabunt eam concisione lacerabuntur et colligentur adversum eam omnia regna terræ

4. in die illa dicit Dominus percutiam omnem equum in stuporem et ascensorem ejus in amentiam et super domum Juda aperiam oculos meos et omnem equum populorum percutiam in cæcitate

5. et dicent duces Juda in corde suo confortentur mihi habitatores Hierusalem in Domino exercituum Deo eorum

6. in die illo ponam duces Juda sicut caminum ignis in lignis et sicut facem ignis in fæno et devorabunt ad dextram et ad sinistram omnes populos in circuitu et habitabitur Hierusalem rursum in loco suo in Hierusalem

7. et salvabit Dominus tabernacula Juda sicut in principio ut non magnifice glorietur domus David et gloria habitantium Hierusalem contra Judam

8. in die illo proteget Dominus habitatores Hierusalem et erit qui offenderit ex eis in die illa quasi David et domus David quasi Dei sicut angelus Domini in conspectu ejus

9. et erit in die illa quæram conterere omnes gentes quæ veniunt contra Hierusalem

10. et effundam super domum David et super habitatores Hierusalem spiritum gratiæ et precum et aspicient ad me quem confixerunt et plangent eum planctu quasi super unigenitum et dolebunt super eum ut doleri solet in morte primogeniti

11. in die illa magnus erit planctus in Hierusalem sicut planctus Adadremmon in campo Mageddon

12. et planget terra familiæ et familiæ seorsum familiæ domus David seorsum et mulieres eorum seorsum

13. familiæ domus Nathan seorsum et mulieres eorum seorsum familiæ domus Levi seorsum et mulieres eorum seorsum familiæ Semei seorsum et mulieres eorum seorsum

14. omnes familiæ reliquæ familiæ et familiæ seorsum et mulieres eorum seorsum



Livros sugeridos


“É doce o viver e o penar para trazer benefícios aos irmãos e para tantas almas que, vertiginosamente, desejam se justificar no mal, a despeito do Bem Supremo.” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.