1. convenite congregamini gens non amabilis

2. priusquam pariat jussio quasi pulverem transeuntem diem antequam veniat super vos ira furoris Domini antequam veniat super vos dies furoris Domini

3. quærite Dominum omnes mansueti terræ qui judicium ejus estis operati quærite justum quærite mansuetum si quo modo abscondamini in die furoris Domini

4. quia Gaza destructa erit et Ascalon in desertum Azotum in meridie eicient et Accaron eradicabitur

5. væ qui habitatis funiculum maris gens perditorum verbum Domini super vos Chanaan terra Philisthinorum et disperdam te ita ut non sit inhabitator

6. et erit funiculus maris requies pastorum et caulæ pecorum

7. et erit funiculus ejus qui remanserit de domo Juda ibi pascentur in domibus Ascalonis ad vesperam requiescent quia visitabit eos Dominus Deus eorum et avertet captivitatem eorum

8. audivi obprobrium Moab et blasphemias filiorum Ammon quæ exprobraverunt populo meo et magnificati sunt super terminos eorum

9. propterea vivo ego dicit Dominus exercituum Deus Israël quia Moab ut Sodoma erit et filii Ammon quasi Gomorra siccitas spinarum et acervi salis et desertum usque in æternum reliquiæ populi mei diripient illos residui gentis meæ possidebunt eos

10. hoc eis eveniet pro superbia sua quia blasphemaverunt et magnificati sunt super populum Domini exercituum

11. horribilis Dominus super eos et adtenuabit omnes deos terræ et adorabunt eum vir de loco suo omnes insulæ gentium

12. sed et vos Æthiopes interfecti gladio meo eritis

13. et extendet manum suam super aquilonem et perdet Assur et ponet speciosam in solitudinem et in invium et quasi desertum

14. et accubabunt in medio ejus greges omnes bestiæ gentium et onocrotalus et ericius in liminibus ejus morabuntur vox cantantis in fenestra corvus in superliminari quoniam adtenuabo robur ejus

15. hæc est civitas gloriosa habitans in confidentia quæ dicebat in corde suo ego sum et extra me non est alia amplius quomodo facta est in desertum cubile bestiæ omnis qui transit per eam sibilabit et movebit manum suam



Livros sugeridos


“A prática das bem-aventuranças não requer atos de heroísmo, mas a aceitação simples e humilde das várias provações pelas quais a pessoa passa.” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.