1. cum sanare vellem Israël revelata est iniquitas Ephraim et malitia Samariæ quia operati sunt mendacium et fur ingressus est spolians latrunculus foris

2. et ne forte dicant in cordibus suis omnem malitiam eorum me recordatum nunc circumdederunt eos adinventiones suæ coram facie mea factæ sunt

3. in malitia sua lætificaverunt regem et in mendaciis suis principes

4. omnes adulterantes quasi clibanus succensus a coquente quievit paululum civitas a commixtione fermenti donec fermentaretur totum

5. dies regis nostri cœperunt principes furere a vino extendit manum suam cum inlusoribus

6. quia adplicuerunt quasi clibanum cor suum cum insidiaretur eis tota nocte dormivit coquens eos mane ipse succensus quasi ignis flammæ

7. omnes calefacti sunt quasi clibanus et devoraverunt judices suos omnes reges eorum ceciderunt non est qui clamet in eis ad me

8. Ephraim in populis ipse commiscebatur Ephraim factus est subcinericius qui non reversatur

9. comederunt alieni robur ejus et ipse nescivit sed et cani effusi sunt in eo et ipse ignoravit

10. et humiliabitur superbia Israël in facie ejus nec reversi sunt ad Dominum Deum suum et non quæsierunt eum in omnibus his

11. et factus est Ephraim quasi columba seducta non habens cor Ægyptum invocabant ad Assyrios abierunt

12. et cum profecti fuerint expandam super eos rete meum quasi volucrem cæli detraham eos cædam eos secundum auditionem cœtus eorum

13. væ eis quoniam recesserunt a me vastabuntur quia prævaricati sunt in me et ego redemi eos et ipsi locuti sunt contra me mendacia

14. et non clamaverunt ad me in corde suo sed ululabant in cubilibus suis super triticum et vinum ruminabant recesserunt a me

15. et ego erudivi et confortavi brachia eorum et in me cogitaverunt malitiam

16. reversi sunt ut essent absque jugo facti sunt quasi arcus dolosus cadent in gladio principes eorum a furore linguæ suæ ista subsannatio eorum in terra Ægypti



Livros sugeridos


“Que Maria seja toda a razão da sua existência e o guie ao porto seguro da eterna salvação. Que Ela lhe sirva de doce modelo e inspiração na virtude da santa humildade.” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.