1. audite hoc sacerdotes et adtendite domus Israël et domus regis auscultate quia vobis judicium est quoniam laqueus facti estis speculationi et rete expansum super Thabor

2. et victimas declinastis in profundum et ego eruditor omnium eorum

3. ego scio Ephraim et Israël non est absconditus a me quia nunc fornicatus est Ephraim contaminatus est Israël

4. non dabunt cogitationes suas ut revertantur ad Dominum suum quia spiritus fornicationis in medio eorum et Dominum non cognoverunt

5. et respondebit arrogantia Israël in facie ejus et Israël et Ephraim ruent in iniquitate sua ruet etiam Judas cum eis

6. in gregibus suis et in armentis suis vadent ad quærendum Dominum et non invenient ablatus est ab eis

7. in Domino prævaricati sunt quia filios alienos genuerunt nunc devorabit eos mensis cum partibus suis

8. clangite bucina in Gabaa tuba in Rama ululate in Bethaven post tergum tuum Beniamin

9. Ephraim in desolatione erit in die correptionis in tribubus Israël ostendi fidem

10. facti sunt principes Juda quasi adsumentes terminum super eos effundam quasi aquam iram meam

11. calumniam patiens Ephraim fractus judicio quoniam cœpit abire post sordem

12. et ego quasi tinea Ephraim et quasi putredo domui Juda

13. et vidit Ephraim languorem suum et Judas vinculum suum et abiit Ephraim ad Assur et misit ad regem ultorem et ipse non poterit sanare vos nec solvere poterit a vobis vinculum

14. quoniam ego quasi leæna Ephraim et quasi catulus leonis domui Juda ego ego capiam et vadam tollam et non est qui eruat

15. vadens revertar ad locum meum donec deficiatis et quæratis faciem meam



Livros sugeridos


"Tente percorrer com toda a simplicidade o caminho de Nosso Senhor e não se aflija inutilmente.” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.