1. sicuti mane transit pertransiit rex Israël quia puer Israël et dilexi eum et ex Ægypto vocavi filium meum

2. vocaverunt eos sic abierunt a facie eorum Baalim immolabant et simulacris sacrificabant

3. et ego quasi nutricius Ephraim portabam eos in brachiis meis et nescierunt quod curarem eos

4. in funiculis Adam traham eos in vinculis caritatis et ero eis quasi exaltans jugum super maxillas eorum et declinavi ad eum ut vesceretur

5. non revertetur in terram Ægypti et Assur ipse rex ejus quoniam noluerunt converti

6. cœpit gladius in civitatibus ejus et consumet electos ejus et comedet capita eorum

7. et populus meus pendebit ad reditum meum jugum autem inponetur ei simul quod non auferetur

8. quomodo dabo te Ephraim protegam te Israël quomodo dabo te sicut Adama ponam te ut Seboim conversum est in me cor meum pariter conturbata est pænitudo mea

9. non faciam furorem iræ meæ non convertar ut disperdam Ephraim quoniam Deus ego et non homo in medio tui Sanctus et non ingrediar civitatem

10. post Dominum ambulabunt quasi leo rugiet quia ipse rugiet et formidabunt filii maris

11. et avolabunt quasi avis ex Ægypto et quasi columba de terra Assyriorum et conlocabo eos in domibus suis dicit Dominus

12. circumdedit me in negatione Ephraim et in dolo domus Israël Judas autem testis descendit cum Deo et cum sanctis fidelis



Livros sugeridos


“Aquele que procura a vaidade das roupas não conseguirá jamais se revestir com a vida de Jesus Cristo.” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.