1. væ civitas sanguinum universa mendacii dilaceratione plena non recedet a te rapina

2. vox flagelli et vox impetus rotæ et equi frementis et quadrigæ ferventis equitis ascendentis

3. et micantis gladii et fulgurantis hastæ et multitudinis interfectæ et gravis ruinæ nec est finis cadaverum et corruent in corporibus suis

4. propter multitudinem fornicationum meretricis speciosæ et gratæ et habentis maleficia quæ vendidit gentes in fornicationibus suis et familias in maleficiis suis

5. ecce ego ad te dicit Dominus exercituum et revelabo pudenda tua in facie tua et ostendam gentibus nuditatem tuam et regnis ignominiam tuam

6. et proiciam super te abominationes et contumeliis te adficiam et ponam te in exemplum

7. et erit omnis qui viderit te resiliet a te et dicet vastata est Nineve quis commovebit super te caput unde quæram consolatorem tibi

8. numquid melior es ab Alexandria populorum quæ habitat in fluminibus aqua in circuitu ejus cujus divitiæ mare aquæ muri ejus

9. Æthiopia fortitudo et Ægyptus et non est finis Africa et Lybies fuerunt in auxilio tuo

10. sed et ipsa in transmigrationem ducta est in captivitatem parvuli ejus elisi sunt in capite omnium viarum et super inclitos ejus miserunt sortem et omnes optimates ejus confixi sunt in conpedibus

11. et tu ergo inebriaberis eris despecta et tu quæres auxilium ab inimico

12. omnes munitiones tuæ sicuti ficus cum grossis suis si concussæ fuerint cadent in os comedentis

13. ecce populus tuus mulieres in medio tui inimicis tuis adapertione pandentur portæ terræ tuæ devorabit ignis vectes tuos

14. aquam propter obsidionem hauri tibi extrue munitiones tuas intra in lutum et calca subigens tene laterem

15. ibi comedet te ignis peribis gladio devorabit te ut bruchus congregare ut bruchus multiplicare ut lucusta

16. plures fecisti negotiationes tuas quam stellæ sunt cæli bruchus expansus est et avolavit

17. custodes tui quasi lucustæ et parvuli tui quasi lucustæ lucustarum quæ considunt in sepibus in die frigoris sol ortus est et avolaverunt et non est cognitus locus earum ubi fuerint

18. dormitaverunt pastores tui rex Assur sepelientur principes tui latitavit populus tuus in montibus et non est qui congreget

19. non est obscura contritio tua pessima est plaga tua omnes qui audierunt auditionem tuam conpresserunt manum super te quia super quem non transiit malitia tua semper



Livros sugeridos


“A ingenuidade e’ uma virtude, mas apenas ate certo ponto; ela deve sempre ser acompanhada da prudência. A astúcia e a safadeza, por outro lado, são diabólicas e podem causar muito mal.” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.