1. onus Nineve liber visionis Naum Helcesei

2. Deus æmulator et ulciscens Dominus ulciscens Dominus et habens furorem ulciscens Dominus in hostes suos et irascens ipse inimicis suis

3. Dominus patiens et magnus fortitudine et mundans non faciet innocentem Dominus in tempestate et turbine viæ ejus et nebulæ pulvis pedum ejus

4. increpans mare et exsiccans illud et omnia flumina ad desertum deducens infirmatus est Basan et Carmelus et flos Libani elanguit

5. montes commoti sunt ab eo et colles adsolati sunt et contremuit terra a facie ejus et orbis et omnes habitantes in eo

6. ante faciem indignationis ejus quis stabit et quis resistet in ira furoris ejus indignatio ejus effusa est ut ignis et petræ dissolutæ sunt ab eo

7. bonus Dominus et confortans in die tribulationis et sciens sperantes in se

8. et in diluvio prætereunte consummationem faciet loci ejus et inimicos ejus persequentur tenebræ

9. quid cogitatis contra Dominum consummationem ipse faciet non consurget duplex tribulatio

10. quia sicut spinæ se invicem conplectuntur sic convivium eorum pariter potantium consumentur quasi stipula ariditate plena

11. ex te exivit cogitans contra Dominum malitiam mente pertractans prævaricationem

12. hæc dicit Dominus si perfecti fuerint et ita plures sic quoque adtondentur et pertransibit adflixi te et non adfligam te ultra

13. et nunc conteram virgam ejus de dorso tuo et vincula tua disrumpam

14. et præcipiet super te Dominus non seminabitur ex nomine tuo amplius de domo Dei tui interficiam sculptile et conflatile ponam sepulchrum tuum quia inhonoratus es

15. ecce super montes pedes evangelizantis et adnuntiantis pacem celebra Juda festivitates tuas et redde vota tua quia non adiciet ultra ut pertranseat in te Belial universus interiit



Livros sugeridos


“Padre Pio disse a um filho espiritual: Trabalhe! Ele perguntou: No que devo trabalhar, Padre? Ele respondeu: Em amar sempre mais a Jesus!” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.