1. nunc vastaberis filia latronis obsidionem posuerunt super nos in virga percutient maxillam judicis Israël

2. et tu Bethleem Ephrata parvulus es in milibus Juda ex te mihi egredietur qui sit dominator in Israël et egressus ejus ab initio a diebus æternitatis

3. propter hoc dabit eos usque ad tempus in quo parturiens pariet reliquiæ fratrum ejus convertentur ad filios Israël

4. et stabit et pascet in fortitudine Domini in sublimitate nominis Domini Dei sui et convertentur quia nunc magnificabitur usque ad terminos terræ

5. et erit iste pax Assyrius cum venerit in terram nostram et quando calcaverit in domibus nostris et suscitabimus super eum septem pastores et octo primates homines

6. et pascent terram Assur in gladio et terram Nemrod in lanceis ejus et liberabit ab Assur cum venerit in terram nostram et cum calcaverit in finibus nostris

7. et erunt reliquiæ Jacob in medio populorum multorum quasi ros a Domino et quasi stillæ super herbam quæ non expectat virum et non præstolatur filios hominum

8. et erunt reliquiæ Jacob in gentibus in medio populorum multorum quasi leo in jumentis silvarum et quasi catulus leonis in gregibus pecorum qui cum transierit et conculcaverit et ceperit non est qui eruat

9. exaltabitur manus tua super hostes tuos et omnes inimici tui interibunt

10. et erit in die illa dicit Dominus auferam equos tuos de medio tui et disperdam quadrigas tuas

11. et perdam civitates terræ tuæ et destruam omnes munitiones tuas et auferam maleficia de manu tua et divinationes non erunt in te

12. et perire faciam sculptilia tua et statuas tuas de medio tui et non adorabis ultra opera manuum tuarum

13. et evellam lucos tuos de medio tui et conteram civitates tuas

14. et faciam in furore et in indignatione ultionem in omnibus gentibus quæ non audierunt



Livros sugeridos


“Você deve ter sempre prudência e amor. A prudência tem olhos; o amor tem pernas. O amor, como tem pernas, gostaria de correr a Deus. Mas seu impulso de deslanchar na direção dEle é cego e, algumas vezes, pode tropeçar se não for guiado pela prudência, que tem olhos.” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.