1. et dixi audite principes Jacob et duces domus Israël numquid non vestrum est scire judicium

2. qui odio habetis bonum et diligitis malum qui violenter tollitis pelles eorum desuper eos et carnem eorum desuper ossibus eorum

3. qui comederunt carnem populi mei et pellem eorum desuper excoriaverunt et ossa eorum confregerunt et conciderunt sicut in lebete et quasi carnem in medio ollæ

4. tunc clamabunt ad Dominum et non exaudiet eos et abscondet faciem suam ab eis in tempore illo sicut nequiter egerunt in adinventionibus suis

5. hæc dicit Dominus super prophetas qui seducunt populum meum qui mordent dentibus suis et prædicant pacem et si quis non dederit in ore eorum quippiam sanctificant super eum prœlium

6. propterea nox vobis pro visione erit et tenebræ vobis pro divinatione et occumbet sol super prophetas et obtenebrabitur super eos dies

7. et confundentur qui vident visiones et confundentur divini et operient vultus suos omnes quia non est responsum Dei

8. verumtamen ego repletus sum fortitudine spiritus Domini judicio et virtute ut adnuntiem Jacob scelus suum et Israël peccatum suum

9. audite hæc principes domus Jacob et judices domus Israël qui abominamini judicium et omnia recta pervertitis

10. qui ædificatis Sion in sanguinibus et Hierusalem in iniquitate

11. principes ejus in muneribus judicabant et sacerdotes ejus in mercede docebant et prophetæ ejus in pecunia divinabant et super Dominum requiescebant dicentes numquid non Dominus in medio nostrum non venient super nos mala

12. propter hoc causa vestri Sion quasi ager arabitur et Hierusalem quasi acervus lapidum erit et mons templi in excelsa silvarum



Livros sugeridos


“Pode-se manter a paz de espírito mesmo no meio das tempestades da vida”. São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.