1. væ qui cogitatis inutile et operamini malum in cubilibus vestris in luce matutina faciunt illud quoniam contra Deum est manus eorum

2. et concupierunt agros et violenter tulerunt et domos rapuerunt et calumniabantur virum et domum ejus virum et hereditatem ejus

3. idcirco hæc dicit Dominus ecce ego cogito super familiam istam malum unde non auferetis colla vestra et non ambulabitis superbi quoniam tempus pessimum est

4. in die illa sumetur super vos parabola et cantabitur canticum cum suavitate dicentium depopulatione vastati sumus pars populi mei commutata est quomodo recedet a me cum revertatur qui regiones nostras dividat

5. propter hoc non erit tibi mittens funiculum sortis in cœtu Domini

6. ne loquamini loquentes non stillabit super istos non conprehendet confusio

7. dicit domus Jacob numquid adbreviatus est spiritus Domini aut tales sunt cogitationes ejus nonne verba mea bona sunt cum eo qui recte graditur

8. et e contrario populus meus in adversarium consurrexit desuper tunica pallium sustulistis eos qui transiebant simpliciter convertistis in bellum

9. mulieres populi mei ejecistis de domo deliciarum suarum a parvulis earum tulistis laudem meam in perpetuum

10. surgite et ite quia non habetis hic requiem propter inmunditiam ejus corrumpetur putredine pessima

11. utinam non essem vir habens spiritum et mendacium potius loquerer stillabo tibi in vinum et in ebrietatem et erit super quem stillatur populus iste

12. congregatione congregabo Jacob totum te in unum conducam reliquias Israël pariter ponam illum quasi gregem in ovili quasi pecus in medio caularum tumultuabuntur a multitudine hominum

13. ascendet enim pandens iter ante eos divident et transibunt portam et egredientur per eam et transibit rex eorum coram eis et Dominus in capite eorum



Livros sugeridos


“Devemos odiar os nossos pecados, visto que o amor ao Senhor significa paz”. São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.