1. verbum Domini quod factum est ad Johel filium Fatuhel

2. audite hoc senes et auribus percipite omnes habitatores terræ si factum est istud in diebus vestris aut in diebus patrum vestrorum

3. super hoc filiis vestris narrate et filii vestri filiis suis et filii eorum generationi alteræ

4. residuum erucæ comedit lucusta et residuum lucustæ comedit bruchus et residuum bruchi comedit rubigo

5. expergescimini ebrii et flete et ululate omnes qui bibitis vinum in dulcedine quoniam periit ab ore vestro

6. gens enim ascendit super terram meam fortis et innumerabilis dentes ejus ut dentes leonis et molares ejus ut catuli leonis

7. posuit vineam meam in desertum et ficum meam decorticavit nudans spoliavit eam et projecit albi facti sunt rami ejus

8. plange quasi virgo accincta sacco super virum pubertatis suæ

9. periit sacrificium et libatio de domo Domini luxerunt sacerdotes ministri Domini

10. depopulata est regio luxit humus quoniam devastatum est triticum confusum est vinum elanguit oleum

11. confusi sunt agricolæ ululaverunt vinitores super frumento et hordeo quia periit messis agri

12. vinea confusa est et ficus elanguit malogranatum et palma et malum et omnia ligna agri aruerunt quia confusum est gaudium a filiis hominum

13. accingite vos et plangite sacerdotes ululate ministri altaris ingredimini cubate in sacco ministri Dei mei quoniam interiit de domo Dei vestri sacrificium et libatio

14. sanctificate jejunium vocate cœtum congregate senes omnes habitatores terræ in domum Dei vestri et clamate ad Dominum

15. a a a diei quia prope est dies Domini et quasi vastitas a potente veniet

16. numquid non coram oculis vestris alimenta perierunt de domo Dei nostri lætitia et exultatio

17. conputruerunt jumenta in stercore suo demolita sunt horrea dissipatæ sunt apothecæ quoniam confusum est triticum

18. quid ingemuit animal mugierunt greges armenti quia non est pascua eis sed et greges pecorum disperierunt

19. ad te Domine clamabo quia ignis comedit speciosa deserti et flamma succendit omnia ligna regionis

20. sed et bestiæ agri quasi area sitiens imbrem suspexerunt ad te quoniam exsiccati sunt fontes aquarum et ignis devoravit speciosa deserti



Livros sugeridos


“Seja grato e beije docemente a mão de Deus. É sempre a mão de um pai que pune porque lhe quer bem” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.