1. onus quod vidit Abacuc propheta

2. usquequo Domine clamabo et non exaudies vociferabor ad te vim patiens et non salvabis

3. quare ostendisti mihi iniquitatem et laborem videre præda et iniustitia contra me et factum est judicium et contradictio potentior

4. propter hoc lacerata est lex et non pervenit usque ad finem judicium quia impius prævalet adversus justum propterea egreditur judicium perversum

5. aspicite in gentibus et videte et admiramini et obstupescite quia opus factum est in diebus vestris quod nemo credet cum narrabitur

6. quia ecce ego suscitabo Chaldeos gentem amaram et velocem ambulantem super latitudinem terræ ut possideat tabernacula non sua

7. horribilis et terribilis est ex semet ipsa judicium et onus ejus egredietur

8. leviores pardis equi ejus et velociores lupis vespertinis et diffundentur equites ejus equites namque ejus de longe venient volabunt quasi aquila festinans ad comedendum

9. omnes ad prædam venient facies eorum ventus urens et congregabit quasi harenam captivitatem

10. et ipse de regibus triumphabit et tyranni ridiculi ejus erunt ipse super omnem munitionem ridebit et conportabit aggerem et capiet eam

11. tunc mutabitur spiritus et pertransibit et corruet hæc est fortitudo ejus dei sui

12. numquid non tu a principio Domine Deus meus Sancte meus et non moriemur Domine in judicium posuisti eum et fortem ut corriperes fundasti eum

13. mundi sunt oculi tui ne videas malum et respicere ad iniquitatem non poteris quare non respicis super inique agentes et taces devorante impio justiorem se

14. et facies homines quasi pisces maris et quasi reptile non habens principem

15. totum in hamo sublevavit traxit illud in sagena sua et congregavit in rete suo super hoc lætabitur et exultabit

16. propterea immolabit sagenæ suæ et sacrificabit reti suo quia in ipsis incrassata est pars ejus et cibus ejus electus

17. propter hoc ergo expandit sagenam suam et semper interficere gentes non parcet



Livros sugeridos


“Tenhamos sempre horror ao pecado mortal e nunca deixemos de caminhar na estrada da santa eternidade.” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.