1. et factum est in anno sexto in sexto mense in quinta mensis ego sedebam in domo mea et senes Juda sedebant coram me et cecidit super me ibi manus Domini Dei

2. et vidi et ecce similitudo quasi aspectus ignis ab aspectu lumborum ejus et deorsum ignis et a lumbis ejus et sursum quasi aspectus splendoris ut visio electri

3. et emissa similitudo manus adprehendit me in cincinno capitis mei et elevavit me spiritus inter terram et cælum et adduxit in Hierusalem in visione Dei juxta ostium interius quod respiciebat aquilonem ubi erat statutum idolum zeli ad provocandam æmulationem

4. et ecce ibi gloria Dei Israël secundum visionem quam videram in campo

5. et dixit ad me fili hominis leva oculos tuos ad viam aquilonis et levavi oculos meos ad viam aquilonis et ecce ab aquilone portæ altaris idolum zeli in ipso introitu

6. et dixit ad me fili hominis putasne vides tu quid isti faciant abominationes magnas quas domus Israël facit hic ut procul recedam a sanctuario meo et adhuc conversus videbis abominationes majores

7. et introduxit me ad ostium atrii et vidi et ecce foramen unum in pariete

8. et dixit ad me fili hominis fode parietem et cum perfodissem parietem apparuit ostium unum

9. et dixit ad me ingredere et vide abominationes pessimas quas isti faciunt hic

10. et ingressus vidi et ecce omnis similitudo reptilium et animalium abominatio et universa idola domus Israël depicta erant in pariete in circuitu per totum

11. et septuaginta viri de senioribus domus Israël et Hiezonias filius Saphan stabat in medio eorum stantium ante picturas et unusquisque habebat turibulum in manu sua et vapor nebulæ de ture consurgebat

12. et dixit ad me certe vides fili hominis quæ seniores domus Israël faciunt in tenebris unusquisque in abscondito cubiculi sui dicunt enim non videt Dominus nos dereliquit Dominus terram

13. et dixit ad me adhuc conversus videbis abominationes majores quas isti faciunt

14. et introduxit me per ostium portæ domus Domini quod respiciebat ad aquilonem et ecce ibi mulieres sedebant plangentes Adonidem

15. et dixit ad me certe vidisti fili hominis adhuc conversus videbis abominationes majores his

16. et introduxit me in atrium domus Domini interius et ecce in ostio templi Domini inter vestibulum et altare quasi viginti quinque viri dorsa habentes contra templum Domini et facies ad orientem et adorabant ad ortum solis

17. et dixit ad me certe vidisti fili hominis numquid leve est hoc domui Juda ut facerent abominationes istas quas fecerunt hic quia replentes terram iniquitate conversi sunt ad inritandum me et ecce adplicant ramum ad nares suas

18. ergo et ego faciam in furore non parcet oculus meus nec miserebor et cum clamaverint ad aures meas voce magna non exaudiam eos



Livros sugeridos


Jesus lhe quer bem, da maneira que só Ele sabe amar.” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.