1. et factus est sermo Domini ad me dicens

2. et tu fili hominis hæc dicit Dominus Deus terræ Israël finis venit finis super quattuor plagas terræ

3. nunc finis super te et emittam furorem meum in te et judicabo te juxta vias tuas et ponam contra te omnes abominationes tuas

4. et non parcet oculus meus super te et non miserebor sed vias tuas ponam super te et abominationes tuæ in medio tui erunt et scietis quia ego Dominus

5. hæc dicit Dominus Deus adflictio una adflictio ecce venit

6. finis venit venit finis evigilavit adversum te ecce venit

7. venit contractio super te qui habitas in terra venit tempus prope est dies occisionis et non gloriæ montium

8. nunc de propinquo effundam iram meam super te et conpleam furorem meum in te et judicabo te juxta vias tuas et inponam tibi omnia scelera tua

9. et non parcet oculus meus neque miserebor sed vias tuas inponam tibi et abominationes tuæ in medio tui erunt et scietis quia ego sum Dominus percutiens

10. ecce dies ecce venit egressa est contractio floruit virga germinavit superbia

11. iniquitas surrexit in virga impietatis non ex eis et non ex populo neque ex sonitu eorum et non erit requies in eis

12. venit tempus adpropinquavit dies qui emit non lætetur et qui vendit non lugeat quia ira super omnem populum ejus

13. quia qui vendit ad id quod vendidit non revertetur et adhuc in viventibus vita eorum visio enim ad omnem multitudinem ejus non regredietur et vir in iniquitate vitæ suæ non confortabitur

14. canite tuba præparentur omnes et non est qui vadat ad prœlium ira enim mea super universum populum ejus

15. gladius foris pestis et fames intrinsecus qui in agro est gladio morietur et qui in civitate pestilentia et fame devorabuntur

16. et salvabuntur qui fugerint ex eis et erunt in montibus quasi columbæ convallium omnes trepidi unusquisque in iniquitate sua

17. omnes manus dissolventur et omnia genua fluent aquis

18. et accingent se ciliciis et operiet eos formido et in omni facie confusio et in universis capitibus eorum calvitium

19. argentum eorum foris proicietur et aurum eorum in sterquilinium erit argentum eorum et aurum eorum non valebit liberare eos in die furoris Domini animam suam non saturabunt et ventres eorum non implebuntur quia scandalum iniquitatis eorum factum est

20. et ornamentum monilium suorum in superbiam posuerunt et imagines abominationum suarum et simulacrorum fecerunt ex eo propter hoc dedi eis illud in inmunditiam

21. et dabo illud in manus alienorum ad diripiendum et impiis terræ in prædam et contaminabunt illud

22. et avertam faciem meam ab eis et violabunt arcanum meum et introibunt in illud emissarii et contaminabunt illud

23. fac conclusionem quoniam terra plena est judicio sanguinum et civitas plena iniquitate

24. et adducam pessimos de gentibus et possidebunt domos eorum et quiescere faciam superbiam potentium et possidebunt sanctuaria eorum

25. angustia superveniente requirent pacem et non erit

26. conturbatio super conturbationem veniet et auditus super auditum et quærent visionem de propheta et lex peribit a sacerdote et consilium a senioribus

27. rex lugebit et princeps induetur mærore et manus populi terræ conturbabuntur secundum viam eorum faciam eis et secundum judicia eorum judicabo eos et scient quia ego Dominus



Livros sugeridos


“Agradeça sempre ao Pai eterno por sua infinita misericórdia”. São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.