1. et hæc nomina tribuum a finibus aquilonis juxta viam Æthlon pergentibus Emath atrium Ænon terminus Damasci ad aquilonem juxta Emath et erit ei plaga orientalis mare Dan una

2. et ad terminum Dan a plaga orientali usque ad plagam maris Aser una

3. et super terminum Aser a plaga orientali usque ad plagam maris Nepthalim una

4. et super terminum Nepthalim a plaga orientali usque ad plagam maris Manasse una

5. et super terminum Manasse a plaga orientali usque ad plagam maris Ephraim una

6. et super terminum Ephraim a plaga orientali usque ad plagam maris Ruben una

7. et super terminum Ruben a plaga orientali usque ad plagam maris Juda una

8. et super terminum Juda a plaga orientali usque ad plagam maris erunt primitiæ quas separabitis viginti quinque milibus latitudinis et longitudinis sicuti singulæ partes a plaga orientali usque ad plagam maris et erit sanctuarium in medio ejus

9. primitiæ quas separastis Domino longitudo viginti quinque milibus et latitudo decem milibus

10. hæ autem erunt primitiæ sanctuarii sacerdotum ad aquilonem viginti quinque milia et ad mare latitudinis decem milia sed et ad orientem latitudinis decem milia et ad meridiem longitudinis viginti quinque milia et erit sanctuarium Domini in medio ejus

11. sacerdotibus sanctuarium erit de filiis Sadoc qui custodierunt cærimonias meas et non erraverunt cum errarent filii Israël sicut erraverunt et Levitæ

12. et erunt eis primitiæ de primitiis terræ sanctum sanctorum juxta terminum Levitarum

13. sed et Levitis similiter juxta fines sacerdotum viginti quinque milia longitudinis et latitudinis decem milia omnis longitudo viginti et quinque milium et latitudo decem milium

14. et non venundabunt ex eo neque mutabunt nec transferentur primitiæ terræ quia sanctificatæ sunt Domino

15. quinque milia autem quæ supersunt in latitudine per viginti quinque milia profana erunt urbis in habitaculum et in suburbana et erit civitas in medio ejus

16. et heæ mensuræ ejus ad plagam septentrionalem quingenti et quattuor milia et ad plagam meridianam quingenti et quattuor milia et ad plagam orientalem quingenti et quattuor milia et ad plagam occidentalem quingenti et quattuor milia

17. erunt autem suburbana civitatis ad aquilonem ducenti quinquaginta et in meridie ducenti quinquaginta et ad orientem ducenti quinquaginta et ad mare ducenti quinquaginta

18. quod autem reliquum fuerit in longitudine secundum primitias sanctuarii decem milia in orientem et decem milia ad occidentem erunt sicut primitiæ sanctuarii et erunt fruges ejus in panes his qui serviunt civitati

19. servientes autem civitati operabuntur ex omnibus tribubus Israël

20. omnes primitiæ viginti quinque milium per viginti quinque milia in quadrum separabuntur in primitias sanctuarii et possessionem civitatis

21. quod autem reliquum fuerit principis erit ex omni parte primitiarum sanctuarii et possessionis civitatis e regione viginti quinque milium primitiarum usque ad terminum orientalem sed et ad mare e regione viginti quinque milium usque ad terminum maris similiter in partibus principis erit et erunt primitiæ sanctuarii et sanctuarium templi in medio ejus

22. de possessione autem Levitarum et de possessione civitatis in medio partium principis erit inter terminum Juda et inter terminum Beniamin et ad principem pertinebit

23. et reliquis tribubus a plaga orientali usque ad plagam occidentalem Beniamin una

24. et contra terminum Beniamin a plaga orientali usque ad plagam occidentalem Symeon una

25. et super terminum Symeonis a plaga orientali usque ad plagam occidentis Isachar una

26. et super terminum Isachar a plaga orientali usque ad plagam occidentalem Zabulon una

27. et super terminum Zabulon a plaga orientali usque ad plagam maris Gad una

28. et super terminum Gad ad plagam austri in meridiem et erit finis de Thamar usque ad aquas Contradictionis Cades hereditas contra mare magnum

29. hæc est terra quam mittetis in sortem tribubus Israël et hæ partitiones earum ait Dominus Deus

30. et hii egressus civitatis a plaga septentrionali quingentos et quattuor milia mensurabis

31. et portæ civitatis in nominibus tribuum Israël portæ tres a septentrione porta Ruben una porta Judæ una porta Levi una

32. et ad plagam orientalem quingentos et quattuor milia et portæ tres porta Joseph una porta Beniamin una porta Dan una

33. et ad plagam meridianam quingentos et quattuor milia metieris portam Symeonis unam portam Isachar unam portam Zabulon unam

34. et ad plagam occidentalem quingenti et quattuor milia portæ eorum tres porta Gad una porta Aser una porta Nepthalim una

35. per circuitum decem et octo milia et nomen civitatis ex illa die Dominus ibidem



Livros sugeridos


“Amar significa dar aos outros – especialmente a quem precisa e a quem sofre – o que de melhor temos em nós mesmos e de nós mesmos; e de dá-lo sorridentes e felizes, renunciando ao nosso egoísmo, à nossa alegria, ao nosso prazer e ao nosso orgulho”. São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.